Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

frequentius etiam quam uolebamus deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasymenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, spreuit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repeteremus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit.

omitto uetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne uobis antiquitas nimium fabulosa uideatur. intende tem- , plis ac delubris deorum, quibus Romana ciuitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta.

inde adeo pleni et mixti deo uates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus leuamentum. etiam per quietem deos uidemus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus.

Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamuis incerta sit uel ratio uel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam uetustam, tam utilem, tam salubrem dissoluere aut infirmare nitatur.

sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, uel qui prior Diagoras Melius, cui atheon [*]( tione hiatum Heumann); ipse conieci: qui sui uel mole uel h., ut haec sit sententia: qui sui equo insidentis uel mole uel frugum copia honoris gratia super eum iniecta (u. Liu. 7,6, 5 et Val. Max. 5, 6) hiatum coaequauit ) [*]( 1 honore Pr: onere Wowerus et Vonck L. L. p. 53 II coequauit Pr 4 praelium P\'r 5 thrysimenus P (thrasymenus teste Ed. de Muralto), Thrasimenus r II sanguinS P ante rasuram 6 flaminis r II phartos P, a Parthis Heusinger II repeteremus nos: repetamus Pr 7 inpraecationes grassus P 8 et om. Heum. II muneribus; neglego ante Dauisium interpungebatur 13 cultu r; cultu. P, cultus uulgo II insignia r II et del. Vsener II inde deo Heumann, at cf. p. 9, 14 15 medelam r II solatium P corr. m. 2 etr 17 impiae P 18 nolumus P, ut coni. Vrginus: uolumus r 18 eieramus J. Fr. Gronouius Obss. in eccl. scriptt. 7 19 dis P add. i 8. l., diis r 22 tam (ante utilem) add. Gelenius 24 theudorus cyreneus P, em. in r II Diagoras r: dargoras P add. sup. a littera i II Melius r: milesius P, incertum auctorisne ipsiue errore an librarii II «Slov Heumann, at u. Weissenborn ad Liu. 1,1,11 )

12
cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseuerando timorem omnem, quo humanitas regitur, uenerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen in hac inpietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt.