Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quae superstitio est? homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut uoluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal omne diuiditur, soluitur, dissipatur: ita in fontem refluunt et in semet omnia reuoluuntur, nullo artifice nec iudice nec auctore.

sic congregatis ignium semmibus soles alios atque alios semper splendere, sic exalatis terrae uaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluuias fluere, flare uentos, grandines increpare, uel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare: adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos.

quid tempestates loquar uarias et incertas, quibus nullo ordine uel examine rerum omnium impetus uolutatur? in naufragiis bonorum malorumque fata mixta, merita confusa? in incendiis interitum conuenire insontium nocentiumque? et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire? et cum belli ardore saeuitur, meliores potius occumbere?

m pace etiam non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda prauitas an optanda felicitas.

quod si [*]( 1 accenderit, caelum malim 2 terram fundauerit pondere P, terram fundauerint pondera Rigaltius. terra se fundauerit pondere Casp. Barth, terram fundanerit pondus Vrsinus; nos sua (sc. materia) ex coni. Vahienii addidimus 3 et mare et licet P ante rasuram || confluxerit Datlisius: influxerit Pr 4 quae P: atque Heumann 5 inspiratur et alitur Vrsinus II ut uol. concretio sit Dauisius (ego pro ut malim uelut) 6 fortuita coner. Heumann II concretio P corr. e concreto 7 resoluitur Heumann 8 reuoluuntur omnia idem II indice Vonck lectt. lat. p. 52 9 soles uidemus alios Heumann, quod utique exspectares II atque bis habet P 10 ezalatis Pr: exhalatis edd. 11 coalescere Vsener 12 iisdem edd. 13 uel collidentibus (om. nimbis) Dauisius II fulgora P: fulgurar 14 promicare Heuainger, praecipitare Orusiua 15 delectu r 17 ordine vel discrimine Heumann 18 muti erita Pl 21 ardor saeuit Heumann 23 sed attollitur Vrsinus, sed ita colitur Wopkens lectt. Tull. p. 226. )

9
mundus diuina prouidentia et alicuius numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius et Camillus exilium, numquam Socrates uenenum.

ecce arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta uindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur. adeo aut incerta nobis ueritas occultatur et premitur, aut quod magis credendum est, uariis et lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur.

Cum igitur aut fortuna caeca aut incerta natura sit, quanto uenerabilius ac melius antistitem ueritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsis mundi natalibus meruerunt deos uel faciles habere uel reges? inde adeo per uniuersa imperia, prouincias, oppida uidemus singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Taurios, Gallos Mercurium, numina uniuersa Romanos.

sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitum occupauit, sic imperium suum ultra solis uias et ipsius Oceani limites propagauit, dum exercent in armis uirtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis uirginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius iam spreuisset iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis hostilibus moenibus [*]( 2 diomeins P 4 iam cana seges Heumann, iam seges ftaua P. Daniel 5 adeo ut r 7 fortuna caeca Dombart: fortuna certa Pr 9 antistitem Wowerus: antistites Pr 11 estimere Pl: ęstimere P corr. eiistimere r \\I nosse P: cognosse r II adorare quam addubitare censor in Zeitschr. f. Phil. und kath. Theul.18,164 12 quia adhuc r 13 in ipsis Gelenius: in ipsius Pr II mundi P corr. e mundus II faciles Pr: patres Perizonius, familiares Jo. Scheffer (MisceU. obseru. uol. IX); cf. tamen Dauis. 14 opida P 16 utr: et P II Manum r, Magnam Matrcm Gelenius 17 esculapiuin chaldeos P 18 Tauricos Sabaeus in praefat. ed. Rom., et sic Vrsinus quoque uel Tauros II nomina addidi II uniuersam P, sed m erasa 19 ambitum scripsi: ambitus Pr 20 propagarunt Heumann 22 multis agminibus Bacerdotum Vsener 26 captis Ouzelius: capti in P, captis in r (sed capti corr. in praefat.), captis ui Dauisius )

10
adhuc ferociente uictoria numina uicta uenerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt interdum etiam ignotis numinibus et manibus.

sic dum uniuersarum gentium sacra suscipiunt, etiam regna meruerunt. hinc perpetuus uenerationis tenor mansit, quae longa aetate non infringitur, sed augetur: quippe antiquitas caerimoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere consueuit quantum adstruxerit uetustatis.

Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut obseruandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam nauauerunt.

specta de libris memoriam: iam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, uel ut remuneraretur diuina indulgentia, uel ut auerteretur imminens ira aut iam tumens et saeuiens placaretur.

testis mater Idaea, quae aduentu suo et probauit matronae castitatem et urbem metu hostili liberauit: testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse uictoriam eadem die qua fecerant nuntiauerunt: testis ludorum offensi Ionis de somnio plebei hominis iteratio; et Deciorum deuotio rata testis est: testis et Curtius, qui [*]( 2 interdum etiam Heraldus: dum etiam P, etiam r 3 et inanibus Heraldus; probatnlius Vsenero et manibus glossema uidetur 4 meruerunt r: merunt P, mQrent Dauisius, inierunt Meursius II hic r 5 quae Vseser: quiPr 6 antiquitus Vsener II cerimoniis Pr 7 adstruxserit P corr. 1 m. ex adstrucaerit, abstruierat r, adstruxerat Gelenius; ipse malim adstruxit 8 id ipse Vonck Lectt. lat. p. 53 II concedere esse melius Vrsinus 9 nostri ut obseruandis Pr 11 de libris Pr: librorum J. Fr. Gronouius (ailStatii Silu. 56); Wopkensio aut de his rebus corrigendum aut de libris ut dittographia ex praecedente delubris delendum uidebatur II memoriam r: memoria P, memorias Bigaltius 13 aut iam P (add. ut s. I.): aut ut iam r et edd. 14 ldaea Vreinus: dea (ex idea) P, dea r 16 equestres Heumann II in lacu del. Casp. Barth (Aduers. 43, 25) II sicut se Vrsinus: sic P, sed c in ras., se ut Scheffer, se sicut Oehler 17 anheli Gelenitts: anhelis Pr; cf. Florus I, 28 (II, 12) § 15: Castorem et Pollucem fuisse creditum uolgo.. a Macedonia uenisse, quod adhuc anhelarent etc. 18 persao P II qua uicerant Meursius, at u. Wopkens in Misc. Obs. X p. 19 II nunciauerunt P\'r 19 offensi Iouis Rigaltius: offensio iouis Pr, offenso Ioue Gelenius II somnio Gelenius: somno Pr II plebei Pr: plebeii uulgo II iterato r 20 Deciorum r: decuriorum P; nobis totum colon, quo aegre repetitionis figura interrumpitu-r. ut glossema suspectum est II equi Wowerus, equi ct sui Bursian (qui eques sui olim deuo- )

11
equitis sui uel mole uel honore hiatum profundae uoraginis coaequauit.

frequentius etiam quam uolebamus deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasymenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, spreuit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repeteremus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit.

omitto uetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne uobis antiquitas nimium fabulosa uideatur. intende tem- , plis ac delubris deorum, quibus Romana ciuitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta.

inde adeo pleni et mixti deo uates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus leuamentum. etiam per quietem deos uidemus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus.