Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione diuina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum aut scrutari permissum aut suspicari religiosum, et beati satis satisque prudentes iure uideamur, si secundum illud uetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius nouerimus.

sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos euagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, uel hunc errorem saltem non uanis et formidulosis opinionibus implicemus.

sint principio omnium semina natura se coeunte densata, quis hic auctor deus? sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, [*]( 1 omnia deleuit Wowerus 2 minus Vrsinus: magis Pr II tedio P 3 temere potius snccumbere Wowerus 4 exploranda Vrsinus II itaque P: atqui Dombart 5 indolescendumque Bigaltius, et indole Dombart, immo indo!. Wowerus (coll. Cypr. epist. 1, 6: illud mirandum est, immo indignandum potius et dolendum), indignandum omnibus, indolescendum sapientibus est censor in Z. f. Phil. u. kath. Theol. 18, 163, indign. omnibus, omnibus indole est Vahlen 1\\ audire r II hoc P: horum r 6 rude P 11 artium nisi sordidarum Vrsinus (a. etiam nisi sord. Heumann) 7 ac del. Heumann, ac maiestate dei Ch. Wirth, quondam sodalis seminarii phtlologici Monacensis; apparet facile dei (di) ante decernere intercidere potuisse 8 qua P 1. m. corr. e quo. II plurimum Wopkens, idem totis omnibus s. proponens, at cf. Dauis. ad hunc locum 9 filosofia P II ab erploratione rerum diuinarum Heumann 11 profunda Bursian colI. 1, 4 12 datum ut scrutare Pr II suspicari Dombart: stuprari P, struprari r, ruspare (uel ruspari) Jos. Scaliger et uttlgo, parum apte, cum iam scrutari, quod antecedit, idem fere significet; disputare Chr. Ad. Klotz 13 et om. r 14 ueteris sapientis Vsener 17 uel Heumanno aut delendum aut in nelim mutandum uidebatur 18 formidulosisP; formidolosis edd. II implicemns. sint principio P: implicamus. Sint principia r 19 hic P: his Heumann. )

8
digesta, formata, quis deus machinator ? sidera licet ignis accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram sua fundauerit pondere et mare licet confluxerit e liquore, unde haec religio, unde formido?

quae superstitio est? homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut uoluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal omne diuiditur, soluitur, dissipatur: ita in fontem refluunt et in semet omnia reuoluuntur, nullo artifice nec iudice nec auctore.

sic congregatis ignium semmibus soles alios atque alios semper splendere, sic exalatis terrae uaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluuias fluere, flare uentos, grandines increpare, uel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare: adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos.

quid tempestates loquar uarias et incertas, quibus nullo ordine uel examine rerum omnium impetus uolutatur? in naufragiis bonorum malorumque fata mixta, merita confusa? in incendiis interitum conuenire insontium nocentiumque? et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire? et cum belli ardore saeuitur, meliores potius occumbere?