Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare.

et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent: nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem.

Tum sic Caecilius exorsus est: Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque uiuendi genere uersatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata uideatur.

proinde si mihi quasi nouus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium est patefacerè, omnia in [*]( 3 dolere Ursinus: dolore Pr, doloris Heumann 5 requiro? edd. recc. (requiro obelo notauit Heum.) 6 et P in litura 8 toto integro P 1 manu; an toto per gUmema inuectum est ? 9 ut de ipsios secta hodie com eo disp. Hevmann; ipse malim istius (uel ipse istius) sectae, Bcil. in guam tam acriter inuectus est; leetionem ipsius sensu carere opinatur etiam censor in Zeitschr. f. PhU. u. kath. Theol. 18, 162 11 sapientiam modo P: sapientium modo Rigattius 13 requiescere P (erasa littera a) 15 obsequii P corr. et r 16 a.ut ordinis obelo notauit P. Daniel (apud Wowerum) 20 id de quo Heumann II utpote qui Vrsinus 21 alterum, alterum r: alterum semel habet P 25 sententia P corr. m. 1. ex sentia II ex tuis P corr. m. 2. ex exuis 26 proinde mihi, si Vsetter II aliquis r 27 utrisque r \' )

7
rebus humanis dubia, incerta, suspensa, magisque omnia uerisimilia quam uera.

quo minus miram est nonnullos taedio inuestigandae penitus ueritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam in explorando pertinaci diligentia perseuerare.

itaque indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat.