Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

at enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua uiuimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus uiuidam sustinemus: quieti, modesti, Dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam uiuimus.

proinde Socrates scurra Atticus uiderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrro et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros nouimus et tyrannos et semper aduersus sua uitia facundos.

nos, qui non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed uiuimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiuerunt nec inuenire potuerunt. quid ingrati sumus, quid nobis inuidemus, si ueritas [*]( 1 carpamus Steicechius (ad Apul. Metam. X, p. 382): capiamns Pr 3 mobilibus ac solutis Vahlen coli. Tertull. Apol. c. 42 5 bonam scripst: bona P pr. m. boni P corr. m. 2 et r II capillis sue olemus P, em. in r 7 exanimi ant sentienti facem Vrsinus et Salmasius (ExeTec. Plin. p. 963\' ed. Par.): exanimi aut non sentienti facem Pr, exanimi ut non sentienti f. Heraldus; (cxanimi, aut non sentienti ut sentienti coronam Meursius, exanimi aut non sentienti facem aut sentienti coronam Dauisius) cf. 11, 4. Si sentit mortuus, ait SalmasitlS, cur illi facem subjicitis? si non sentit, cur coronam illi tribuitis, cuius odorem non potest percipere ? 9 ad enim P )) adoramus r 11 quieti, modesti Rigaltius: qui et modesti P 12 securi in spem — animamur Dauisius 13 animamus Vahlen: animamur Pr; cf. TertuU. Apolog. c. 19 16 Arcesilas r: arcaesilaus P II Pyrrho r 18 comperendinet Sdbaeus: conpraehendi nec P 20 qui addidit Vrsinus ex Cypriani libro de bono patientiae c. 2 in. II raeferimusP, addita p 2 manu 22 sumam P 23 uobis Vrsinus- \'at hoc dicit: si ueritas nostro temporematuruit, quid nobis iniqui sumus, quominus fruamur bono nostro ? cf. Lactantii Diu. Inst. III, 30, 7.\' Vahlen 11 inuidemur P )

55
diuinitatis nostri temporis aetate maturuit? fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, uera religio reseruetur.

Cum Octauius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos uultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis euanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset, et quod maleuolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam ueritatem non tantummodo facilem sed et fauorabilem.