Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Dum istaec igitur apud me tacitus euoluo, Caecilius erupit: Ego Octauio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam. uicimus et ita: uel improbe usurpo uictoriam. nam ut ille mei uictor est, ita ego triumphator erroris.

itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de prouidentia fateor et de Deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. etiam nunc tamen \' aliqua consubsidunt non obstrepentia ueritati sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui decliuis est, ut de toto congruentes promptius requiremus.

At ego, inquam, prolixius omnium nostrum uice gaudeo, quod etiam mihi Octauius uicerit, cum maxima iudicandi mihi inuidia detracta sit. nec tamen possum meritum eius uerborum laudibus repensare: testimonium et hominis et unius infirmum est: habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus orauit et obtinuit adiutus. [*]( 1 innotuerit Dauisius; at u. Wopkens p. 54 2 recte sentientibus obtemperemus Heumann 3 seruetjir Vrsinus, restauretur Heumann 4 aliquandiu P corr. et r 5 intenti r II est deleuit Lindner, ex Heumann 8 maleuolos P corr. ex maleaolis 9 retudisse P 10 faborabilem P II istaecr: iste haec P 11 reuoluo, Caecilius sic erupit r II plur. quantum, sed et mihi Vrsinus: plur. quantum eadem tranquillitate qua uiuimus sed et mihi Pr; uerba aliena ex p. 54, 9 repetita sunt 13 ael improbe scripsi: utimprobe P, ut improbus r; sententia est: usurpo uictoriam, si uel impudens uidear 14 triumfator P II pertinet Vrsinus 15 de (ante deo) addidit Vrsinus, de Deo credo Wowerus, Deo credo Heumann. 16 subsidunt Heumann 19 congruentes Vaftien: congruen- tius Pr \\I ad ego P1 20 uicem Heumann coll. J.Fr. Gronou. adLiu. 1, 9 et 25 II Octauius mihi r 23 infirmium P, sed tertia i erasa 24 a quo inspiratus Lindner )

56

Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octauius gaudere quod uicerit, ego et quod hic crediderit et hic uicerit. [*]( 2 gaadens OreNt; P. Daniel et FrMMM gaudere obelo notarunt II ego quod et Heumann. )

57