Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quam pulchrum spectaculum Deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum aduersum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam aduersus reges et principes erigit, soli Deo, cuius est, cedit, cum triumphator et uictor ipsi, qui aduersum se sententiam dixit, insultat! uicit enim qui quod contendit obtinuit.

quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum prouocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum. et imperator tamen quod non habet, non dat: non potest propagare uitam, potest honestare militiam.

at enim Dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. sic Christianus miser uideri potest, non potest inueniri. uos ipsi calamitosos uiros fertis ad caelum, Mucium Scaeuolam, qui cum errasset in regem perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.

et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate!

uiros cumMucio uel cum Aquilio aut Regulo comparo? pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt.

nec intellegitis o miseri, neminem esse qui aut sine ratione uelit poenam subire aut tormenta sine Deo possit sustinere:

nisi forte uos decipit, quod Deum nescientes diuitiis afluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. hi enim ut uictimae ad supplicium saginantur, ut [*]( 2 uirtutem hominis Heumann 7 inripiens Pr, em. GeZenius; arripiens inculcat Dauisius 8 inculcat P: insultat Wowertu, exultat Heumann; ipse malim auscultat 9 erigens Heumann, an erigit et? 10 insultat r: stultat P 14 ad enim P1 15 nec in morte Elmenhorst 17 ut Mucium Heumann II sceuolam P I in rege Heumann 19 non dextram solum uri, sed totum corpus cremari Hewmann 20 dismitti P 21 cum Atilio Regulo Balduinus 23 inspiratas Pithoeus; at u. Lactant. D. I. V, 13, 12: uincuntur enim dolore (latrones), quia deest. illis inspirata patientia 25 possit r: posscP 26 afluant P: affluant edd.; cf. Cic. p. Sest. § 18. Lact. D. I. V, 21, 8 27 miseri! in hoc uulgo distinguitur 28 suplicium P )

53
hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentes licentia potestatis libere nundinentur.

absque enim notitia Dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? somnio similis antequam tenetur, elabitur. rex es?

sed tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. diues es ? sed fortunae male creditur et magno uiatico breue uitae iter non instruitur, sed oneratur.