Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare, hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari? porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. tu perire et Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur? corpus omne siue arescit in puluerem siue in umorem soluitur uel in cinerem comprimitur uel in nidorem\'. tenuatur, subducitur nobis, sed Deo elementorum custodi reseruatur. nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed ueterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus.

uide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur. sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reuiuescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta reuirescunt: ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno: occultant uirorem ariditate mentita.

\' quid festinas, ut cruda adhuc hieme reuiuescat et redeat? expectandum nobis etiam corporis uer est. nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari. quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et Dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est. [*]( 1 detorquendam Baiduinus 2 abes ueluas Ppr. m. 3 mimi conuicio Vrsintcs: mimico uitio P, inimico uitio r, mimi officio Gelenius 7 nihil esse — nihil fuisse gUmema esse putabat Heumann; at sententia haec est: hominem (carnalem), ut nihil sit post obitum, ita et ante ortum nihil fuisse? quodsi de nihilo nasci licuit, eundem de nihilo licere reparari? cf. TertuU. Apol. c. 48 9 difficilius esse Dombart 11 corpus omnino Wopkens lectt. Tull. 1, 9 p. 65 12 humorem P corr. etr II nidore P, em. in r 13 custodi WOfDenuJ: custodia Pr 17 sol semergit Heutnann II malim renaseitur 18 redunt P, sed corr. m. 2 19 in sepulcro Heumann: in saeculo Pr 20 in hiberno occultant edd.; nos in- terpunctionem addidimus I occultat Wopiens 24 Buplicia P 25 augetur in saeculo Wowerus ) [*]( 4 )

50

Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata et daemonum indiciis et de oraculis profetarum cognita tradiderunt.

et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram uoraginem iurat religiose: destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit.

nec tormentis aut modus ullus aut terminus. illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit. sicut ignes fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuui montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur.

eos autem mento torqueri, qui lJeum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere.

et quamquam inperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad ueniam, tamen si uobiscum Christiani comparemur, quamuis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen uobis meliores deprehendemur.

uos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo uiri nascimur: uos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est: uos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus: denique de uestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.