Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

igitur qui innocentiam colit, Deo supplicat, qui iustitiam, Deo libat, qui fraudibus abstinet, propitiat Deum, qui hominem periculo subripit, opimam uictimam caedit. haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior.

at enim quem colimus Deum, nec ostendimus nec uidemus. immo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, uidere non possumus. in operibus enim eius et in mundi omnibus motibus uirtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat.

nec mireris, si Deum non uides: uento et flatibus omnia impelluntur, uibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non uenit uentus et flatus. in solem adeo, qui uidendi omnibus causa est, uidere non possumus, radiis acies submouetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias, omnis uisus extinguitur.

quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem, possis sustinere, cum te ab eius fulgoribus auertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus uis uidere, cum ipsam animam tuam, qua uiuifi- caris et loqueris, nec aspicere- possis nec tenere? sed enim Deus

actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse. erras o homo, et falleris: unde enim Deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra [*]( 2 imo Oelenim, item Heumann, sed hic deleto nostro; at apte confert Vafden Cypr. de eccl. cath. unit. c. 9: non abluuntur illic homines, sed potius sordidantur, nec purgantur delicta, sed immo cumulantur 3 et uictimas dõ (t. e. deo) P sup. I. habet, sed a 1 manu, et u. domino r 4 reiiciam r II ingratom est deleuit Heumann II litalis malebat Heinsius ad Ouid. Fast. 6, 629 5 conscientia Vrsinus: sententia Pr 6 Domino aupplicat r 8 optimam Pr, em. Gelenius; Deo (om. optimam) uietimam caedit Vahlen 14 mereris P, em. inr 15 oculos Hewnann; sequi noluimus, cum in Lactantii quoque L D. 7, 9, 2 codd. tneliores habeant: deum, licet sub oculis non ueniret, de sua tamen ui - cerneremus 16 in solem CeUarius: in sole Pr, solem Oelenius 18 Qui ipsum FrstwtM 20 fulguribus Meursius, at u. 5, 9 22 nec tueri Vrsinus, nec cernere Dauisius; at u. Wopkensp. 46 sq. )

47
istam orbis prouinciam sunt, Deo plena sint? ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est.

in solem adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est: pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo uiolatur.

quanto magis Deus auctor omniumac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, uiuimus.

Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis uidemur, sed Deo admodum pauci sumus. nos gentes nationesque distinguimus: Deo una domus est mundus hic totus. reges statum regni sui per officia ministrorum diuersa nouerunt: Deo indiciis opus non est: non enim solum in oculis eius, sed in sinu uiuimus.

sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. ignorantia laberis, si priorum aut oblitus ant inscius posteriorum recordaris.

nam et ipsi Deum nostrum, idem enim omnium Deus est, experti sunt: quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperauerunt, de paucis innumeri facti, de egentibus diuites, de seruientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, Dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt.

scripta eorum relege, uel si Romanis magis gaudes, ut transeamus ueteres, [Flaui Josephi uel] Antonii Iuliani de [*]( 1 Deo plena Vrsinus: deo cognita plena Pr, Deo cuncta plena P. Da- , niel et Meursius; cf. Hand. ad Wopkensii lectt. Tull. p. 314 not. 2 in sole Pr, em. Gelenius 3 celo P, coelo r 4 el P (ut eius infra quoque u. 13 in P scriptum est): enim r 8 sed cum r et Heurtumn \\I illo prope dixerim Vrsinus 11 statum — diuersa Meuraius: tam — uniuersa P, tantum — uniuersa r, statum — uniuersum conieceram, antequam Meursii emendationem cognoscerem 12 nonenmt P: nouere edd. \\I iudiciis r 13 non enim solum in oculis nos: non in solum oculis P, Solum in o. r, Nec solum in oc. Sabaeus in praefatione, non solum in o. uulgo \\I sed in in sinu P, sed in erastm, sed et in sinu edd. 14 iudeis P 17 experti sunt nos suppleuimus; adhuc locus sic scribebatur: nam et ipsi Deum nostrum, idem enim o. Dens est, quamdiu eum caste.. coluerunt etc. (quamdin enim ea habet P) 22 gaudes P corr. e gaudis 23 iosaepi P1, iosepi P corr.; Flaui Ios. uel glossema esse inteUexit Dauisius (relege, ut transeamus ueteres, uel Flaui Iosephi, uel si R. magis gaudes, Ant. Iuliani Lindner) II antonii P, sed ii in rasura ex antonini, ut uidetur )

48
Iudaeis require: iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit iis, si in contumacia perseuerarent, ante praedictum.

ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas deditos.