Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

his atque huiusmodi figmentis et mendacns dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit ueritas obuia, sed requirentibus.

Quis ergo dubitat hominum imagines consecratas uulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?

quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam.

deus enim ligneus, rogi fortasse uel infelicis stipitis portio, [*]( 1 lautum Andr. Schottus; at cf. Heum. VII, 457 et de uoc. coronatum Plat. de Rep. III, p. 398 A II quam sermone Vrsinus 3 tamen hominum rebus Vsener 4 Martem r; matrem P 5 a Briareo Vrsinus; at cf. p.26, 7; 34, 2; 36, 7 7 fleuisse Gelenim: fleuit Pr II loro Heraldm: thoro Pr, cesto Gelenius 9 Admeti Cypr. I. c. 1, 3 10 instruit Heusinger con. Nep. Them. 6,4 11 accepitPr, em. Gelenius II Vulcanus suppleuit Vrsinus 14cyclobsP 16 ganimeden P, ganimedem r 17 ut ui..tiis P; ut iudiciis Rigaltius 18 hiis P II dulcibus Heumann 19 hisdem r 20 adusque P: aliisque r II iisdem r 22 hominum scripsi: horum Pr 27 erubescet P II temere sc materies.. illusum (corr. in praef. illusam) r 1\\ materiSt P (g in ras.), materiei Vrsinus 28 lingeus P ) [*]( n. ) [*]( 3 )

34
suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur.

et deus aereus uel argenteus de immundo uasculo, ut accepimus factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et in incudibus figuratur: et lapideus deus caeditur, scalpitur et ab impurato homine leuigatur, nec sentit suae natiuitatis iniuriam, ita ut nec postea de uestra ueneratione culturam: nisi forte nondum deus saxum est uel lignum uel argentum.

quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur: nondum deus est: ecce plumbatur, construitur, erigitur: nec adhuc deus est: ecce ornatur, consecratur, oratur: tunc postremo deus est, cum homo illum uoluit et dedicauit.

Quanto uerius de diis uestris animalia muta naturaliter iudicant! mures, hirundines, milui non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei uestri ore nidificant: araneae uero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt.