Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria: inuenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et caluis sacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur: mox inuento paruulo gaudet Isis, . exultant sacerdotes, Cynocephalus inuentor gloriatur, nec desinunt annis omnibus uel perdere quod inueniunt uel inuenire quod perdunt.

nonne ridiculum est uel lugere quod colas uel colere quod lugeas? haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia et sollicita uestigat: haec sunt Eleusinia. et quae Iouis sacra sunt?

nutrix capella est et auido patri subtrahitur infans, ne uoretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat uagitus, tinnitus eliditur.

Cybelae Dindyma pudet dicere, quae [*]( 4 creari Gelenius 1\\ possint Pr, em. Gelenius 6 aerr; aera P 7 et despicis P, et dispicis r; uerba partim corrupta ex alio loco huc inuecta esse primus intellexit Vahlen, qui ea post uerba haec tamen Aegyptia quondam nunc et Romana sacra sunt (uersu 19) transponenda et sic corrigenda censet: et desipias Isidis ad hirundinem etc. h. e. et licet tibi iam desipere (cf. 24, 5 in ista desipere) ad Isidis hirundinem, sistrum, siue ad ea quae ad Isidis cultum pertinent 8 ad sparsis Oehler: adsparsis P, aspersisr, dispersis Meursius 9 Osiridis r 10 sacra ipsa et mysteria Balduinus 12 cynecefalo P, item paulo post \\I et aliis sac. r 13 anquirit malim 20 circumlata r , :21 at quae Vrsinus 24 tinnitus Gelenius: initus Pr \\I editur Woicerus \\I cybele Pr; de Cybele Dindymena Gelenius, Cybelen Dyndimenam Meursius; de adiectiuo Dindyma (se. sacra) confert Boeren Columellam de cultu hort. u. 220 et Ausonii ep. 25 ad Paul. 16; adde glossam in cod. Bernensi 224 fol. 209 * Dindima: misteria )

32
adulterum suum infeliciter placitum, quoniam ipsa et deformis et uetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum. propter hanc fabulam Galli eam et semiuiri sui corporis supplicio colunt. haec iam non sunt sacra, tormenta sunt.

quid? formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et dedecora deorum uestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus leuis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerua caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis. Ianus uero frontes duas gestat, quasi et auersus incedat: Diana interim est alte succincta uenatrix et Ephesia mammis multis et uberibus exstructa et Triuia trinis capitibus et multis manibus horrifica.

quid ipse Iuppiter uester? modo inberbis statuitur, modo barbatus locatur; et cum Hammon dicitur, habet cornua, et cum Capitolinus, tunc gerit fulmina, et cum Latiaris, cruore perfunditur, et cum Feretrius, t non auditur. et ne longius multos Ioues obeam, tot sunt Iouis monstra quot nomina.

Erigone suspensa de laqueo est, ut uirgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut uiuant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat, Oetaeis ignibus concrematur.

Has fabulas et errores et ab inpentis parentibus discimus, et quod est grauius, ipsi studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum ueritati ipsi sua auctoritate nocuerunt.

et Plato ideo praeclare Homerum illum [*]( 1 suum P: sumi r II ipsa et Heumann:, et ipsa Pr 2 ut] et Gelenius 3 faceret et eunuchum P, sed et erasum 4 Galli eam semiuiri A. I. Cramerm ad Iuuenaiis Schol. p. 49 6 et decora Pr, em. Gelenius 7 deus Wowerus obelo notauit IIlaeuis Gelenius 11 et P: ut r 12 uberibus Vrsinus: ueribus P, uerubus r, tuberibus Scaliger 13 tribia P 1\\ multis canibus M eursius 14 noster r II inbarbis P corr. ex inbaruis, imberbis r II locatur del. Heumann 16 tunc] manu Witbof in Encaeniis critt. (1741) p. 213 17 non auditur Pr, non aditur Wowerus, opimis induitur J. Fr. Gronowius, pompa aditur Perizonius et Heumann (sed hic cum pompa), non audit Dauisius; cf. Prelleri mythol. Ro. p. 220 18 quod P 19 ignita r: ignata P 21 aeteis r, henneis P; cf. Cypr. I. c. 1, 3 22 didicimus r 23 ipsi studiis Meursius: ipsis studiis Pr 24 qui permirum quantum r II ipsa sua Heraldus 25 suauitate Lindner II nocuerunt P: nocuere edd. )

33
inclytum laudatum et coronatum de ciuitate, quam in sermone instituebat, eiecit.

hic enim praecipuus bello Troico deos uestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit, hic eorum paria composuit, sauciauit Venerem, Martem uinxit, uulnerauit, fugauit.

Iouem narrat Briareo liberatum, ne adiis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus fleuisse, et loro Veneris inlectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere.

alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admeto pecus pascit. Laomedonti uero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accipit.