Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quid? quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae diuinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur aut rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage diuisa moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur.

nec hac furiosa opinione contenti aniles fabulas adstruunt et adnectunt: renasci se ferunt post mortem et cineres et fauillas et nescio qua fiducia mendaciis suis inuicem credunt: putes eos iam reuixisse.

anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut inuenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis et extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere!

inde uidelicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas, quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resoluatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaueribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina.

hoc errore decepti beatam sibi ut bonis et perpetem uitam mortuis pollicentur, ceteris ut iniustis poenam. sempiternam. multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio. iniustos ipsos magis nec laboro, iam docui: quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen uel innocentiam fato tribui sententia est plurimorum , etiam uestra consensio est.