Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Multa praetereo consulto: nam et haec nimis multa sunt, quae aut omnia aut pleraque [omnium] uera declarat ipsius prauae religionis obscuritas.

cur etenim occultare et abscondere quicquid illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra, numquam palam loqui, numquam libere congregari, nisi illud, quod colunt et interprimunt, aut puniendum est aut pudendum?

unde autem uel quis ille aut ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio nouerunt?

Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, uictimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla uis nec potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi natione captiuus.

at iam Christiani quanta monstra, quae portenta confingunt! Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec uidere, in omnium mores, actus omnium, uerba denique et occultas cogitationes diligenter inquirere : discurrentem scilicet atque ubique praesentem molestum illum uolunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inseruire possit per uniuersa districtus nec uniuersis sufficere in singulis occupatus. [*]( 1 ebriatis Meursius: ebrietatis Pr, ebrietate Gelenius, ebrietatibus Dauisius II carnis Pr, em. Sabaeus inpraefat. ed. Rom. 5 oporae P, opere Heumann 9 pleraque omnia Wopkens; nos omnium obelo notare tnaluimus 13 uota simulacra Reinsius Aduers. I, 18; at u. Heum. VII, p.255 14 congregari sustinent Cellarius 16 gentes liberae Heumann 19 cerimonisque P corr. ex erimonisq. 20 numinibus Wowerus: nominibus P, hominibus r 21 at iam Scheffer: at (ad 1 m.) etiam P, at Wowerus, at enim Heumann II quanta monstra Dauisius: quanti nTa (n in quantam mutata in m) P, quaenam monstra r 24 inquirere, discorrentem uulgo distinguitur 25 imprudenter de Rhoer 26 astat r 27 districtus r: destrictus P )

15