Fragmenta

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

IX.

Hieronymus, Epist. LVIII 10 (I 324 B): Lactantius. quasi quidam fluuius eloquentiae Tullianae, utinam tam nostra adfirmare potuisset quam facile aliena destruxit!

X.

Hieronymus, Comment. in Isaiam l. VIII praefat. (IV 28 s.): Certe nos studiosis scribimus et sanctam scripturam scire cupientibus, non fastidiosis et ad singula nauseantibus. qui si flumeii eloquentiae et concinnas declamationes desiderant, legant Tullium Quintilianum Gallionem Gabinianum. et ut ad nostros ueniam, Tertullianum Cyprianum Minucium Arnobium Lactantium Hilarium.

XI.

Hieronymus, Rpist. XLVIII 13 (I 220 B; in defensione librorum contra Iouinianum su\'orum):... didicimus plura esse uidelicet genera dicendi et inter cetera aliud esse γυμνασστιϰω̄ς scribere, aliud δογματιϰω̄ς : in priori uagam esse disputationem et aduersario respondentem nunc haec nunc illa proponere. argumentari ut libet, aliud loqui. aliud agere... in sequenti autem aperta frons et ut ita dicam ingenuitas necessaria est...

165
(p. 221 A) taceo de Latinis scriptoribus Tertulliano Cypriano Minucio Victorino Lactantio Hilario. ne non tam me defendisse quam alios uidear accusare.

XII.

Hieronymus, Comment. in epist. ad Ephes. praefat. (VII 538 s.): Numquid aut Tertullianus beatum martyrem Cyprianum aut Cyprianus Lactantium aut Lactantius Hilarium deterruit a scribendo ?

XIII.

111 Hieronymus, De uir. uir. LVIII (Minucius Felix;: Meminit huius Minucii et Lactantius in libris suis. [*](cf. lmt. I 11, 55. V 1 22)

XIV.

Hieronymus, Epist. LX 10 (I 336 E): ... eruditioiiis gloriam declinando eruditissimus habebatur (sn. NerotianusJ. illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani, hoc Lactantii, iilud Hilarii est.

XV.

Auyustinus, Dr. doctr. christ. II61 (III lp. 42 F Maurj: Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri ? nonne aspicimus quanto auro et argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto (cf. Exod. 11, 2. 12, 3X) Cyprianus doctor suauissimus et martyr beatissimus. quanto Lactantius, quanto Victorinus Optatus Hilarius. ut de uiuis taceam. quanto innumerabiles Graeci? [*](cf. de hoc loco Feb. d. Leb. d. Lact. p. 15)

Cassiodorius, Instit. diuill. litt. r. 28 (tl 554 Garee): Multi iterum patres nostri talibus litteris eruditi et in lege domini permanentes ad ueram sapientiam peruenerunt, sicut beatus Augustinus in libro De doctrina christiana meminit dicens: non aspicimus quanto auro et. argento et ueste

166
suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus et doctor suauissimus et martyr beatissimus, quanto Lactantius. quanto Victorinus Optatus Hilarius ? nos addimus Ambrosium ipsumque Augustinum atque Hieronymum multosque alios innumerabiles Graecos.

XVI.

Eucherius, Epist. ad Vahrian. p. SOO s. Brassican.: Possem etiam. nisi longum esset. multos ex innumeris nominatim retexere, quanti in saeculo inlustrium uirorum hanc artiorem diuini cultus obseruantiam uitamque sectati sunt: quorum tamen exempla ne cuncta penitus omittam, cursini pauca subnectam ... (p. 301) ... Hilarius nuper et in Italia nunc antistes Petronius, ambo ex illa plenissima ut aiunt mundanae potestatis sede, unus in religionis. alius in sacerdotii nomen ascendit. et quando clarissimos facundia Firmianum Minucium Cyprianum Hilarium Ioannem Ambrosium ex illo uolumine numerositatis euoluam ? dixerant credo et hi sibi quod quidam nostrorum ait. cum se a saeculo in hanc beatiorem uitam hoc uelut stimulo concitaret, dixerant credo: quid hoc est? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ecce ubi in carne uolutamur et sanguine! dixerant istud et idcirco ipsi postea uim intulerunt regno (ef.Luc.16.16).