Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit.

quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus.

ergo quia uirtutem proposuit homini deus, licet [*](AUCTORES 23—26] cf. I Cor. 13,11; Eph.4,13 (Et; α̌νδρα τέλειον). ) [*](BHSPJ 2 uirtute**mereamur (me er.) B 4 est data H rursum BSP 5 soluitur S 8 cuius codd. recent. et edd. et ratio] e* (t er.) ratio et natura B praebet corporis S 9 humuwergunt Cx et W m. 2) P 11 caelo* (m er.) H 12 malim euenit 13 clset1 inter (signa traiectionis et t add. m. 2 ?) B, esset SP omnis homo natus om. P 14 mortalis P sequela (1 s. 1. er.) H, sequela S, sequella (exp. m. 3 ?) P 16 quam] quo* (d er.) H, quanrdo1 ex quam P3 19 animalesjse pI, animalesseij** P1 24 deponit Heumannus, sed cf. pag. 261, 7 exposito 25 perf*ectus P )

601
anima et corpus consociata sint, tamen contraria sunt et inpugnant inuicem. animi bona mala sunt corporis, id est opum fuga, uoluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. item corporis bona mala sunt animi, hoc est cupiditas et libido, quibus et opes adpetuntur et suauitates uariarum uoluptatum, quibus eneruatus animus extinguitur.

ideo necesse est iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum uictrix est fortitudo, iniustos autem in diuitiis, in honore, in potestate: , haec enim bona corporalia et terrena sunt; illi autem terrenam uitam agunt nec adsequi immortalitatem queunt, quia se uoluptatibus dediderunt, quae sunt uirtutis inimicae. itaque uita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta sicut corpus animae.

quisquis ergo animae uitam maluerit, uitam corporis contemnat necesse est nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. qui autem corporis uitam fuerit amplexus et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem uitam consequi non potest.

sed qui mauult bene uiuere in aeternum, male uiuet ad tempus et adficietur omnibus molestiis et laboribus quamdiu fuerit in terra, ut habeat diuinum et caeleste solacium. et qui maluerit bene uiuere ad tempus, male uiuet in aeternum: damnabitur enim sententia dei ad aeternam poenam, quia caelestibus bonis terrena praeposuit.

propterea igitur coli se deus expetit et honorari ab homine tamquam pater, ut uirtutem ac sapientiam teneat, quae sola inmortalitatem parit. nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis qua [*](EPITOME 23-602, 2] c. 64, 4. 7. ) [*](BHSP] 1 famen B2 2 sunt om. H rMest B2 4 anime (ex -mi) S2 6 necesse est ideo H 7 homilnibus BI, inom* nibus B\' 8 iniustus B in (ante honore) s. I. B2 9 enim] est eras. H autem* P 10 qui H, q* (i. e. a in quia er.) S 11 dederunt H 13 quisquis ergo] ergo qui H aluerit H 14 niti P summum] summum bonum S 15 despexerit (pr. e ex i m. 3) P 16 illaj S2 18 aiff,icietur S2 19 terra. (m er.) H 20 maluerit] malet B, malit H; cf. 13 21 sentia Bl, corr. B1 23 expetit (alt. t add. m. 3) P 24 ac] et H 25 solam H quia om. H 26 qua] qui H )

602
deum honorauerit hoc adficit praemio., ut sit in aeternum beatus sitque aput deum et cum deo semper. [*](BHSPgJ 2 post cum deo semper in Sg locus est hic: (1) neque nunc aliquis eo confugiat, ut dicat ad ipsius culpam pertinere quod (sic scripsi. qui Sg) et bonum instituit et malum. cur enim malum uoluit esse, si id odio habet? cur non bonum tantum fecit, ut nemo (n ras. ex m S) peecaret, nemo faceret malum? quamquam hoc in omnibus fere prioribus libris docuerim et id iam superius (c. 5, 15 ss.) quamuis leuiter attigerim, tamen subinde admonendum est, quia omnis ratio (uirtutis) (hoc addidi, cf. proximum nulla enim uirtus esse poterat, uerba § 6 cui omnis ratio eqs., § 13 ut ratio eqs., locum similis disputationis post cap. 19, 8 libri de opifido dei in quibusdam codd. insertae hunc ne uirtus otio torpens naturam suam perderet. cuius omnis ratio in eo est ut eqs.) in eo posita est. (2) nulla (nulla, er. *, S) enim uirtus esse poterat, nisi diuersa fecisset, nec omnino apparere uis boni potest nisi ex mali comparatione: adeo malum nihil aliud est quam boni interpretatio. sublato igitur malo etiam bonum tolli necesse est. (3) si laeuam manum aut pedem amputaueris, nec corpus erit integrum nec uita ipsa constabit: adeo ad compagem (copagem Bg) corporis temperandam aptissime cum dextris siuistra iunguntur. (4) item si pares calculos feceris, nemo ludet, si unum colorem circo dederis, nemo spectandum putabit sublata omni i circensium uoluptate: quos profecto qui primus (Heumannus, prius /pus SJ Sg) instituit, amator unius coloris fuit, sed alterum ei quasi aemulum posuit, ut posset esse certamen et aliqua in spectaculo gratia. (5) sic deus cum bonum constitueret, cum uirtutem daret, statuit etiam diuersa, cum quibus illa confligerent. si desit hostis et pugna, nulla uictoria est. tolle certamen, ne uirtus quidem quicquam est. quam multa sunt hominum inter se et quam uariis artibus constituta certamina! nemo tamen fortior uelocior praestantior haberetur, si aduersarium cum quo contenderet non haberet. unde autem abest uictoria, abesse hinc et gloriam simul et praemium necesse est. (6) ut igitur uirtutem ipsam exercitatione assidua roboraret eamque faceret de malorum conflictatione perfectam, utrumque simul dedit, quia utrumque sine altero retinere uim suam non potest. ergo diuersitas est cui omnis ratio uirtutis (sic scripsi, ueritatis Sg, cf. § 1) innititur. (7) non me praeterit quid hoc loco a peritioribus possit opponi (ex apponi S). si bonum sine malo esse non potest, quomodo (quό g) primum hominem dicis (ante) (add. edd.) offensum deum in solo bono fuisse aut postea in solo bono futurum? discutienda nobis haec quaestio est, quod in prioribus libris praetermisi, ut hic implerem (fplerem g). (8) diximus superius (pag. 599, 3) ex elemeutis repugnantibus hominis constare naturam. corpus enim quia de fque ut uid. SI, qad [i. e. quia dejin ras. S2, qd* [i. e. quod/ g) terra est, comprehensibile (sequitur e in 81, del. S2) temporale brutum atque tenebrosum est, anima uero quia de caelo est, tenuis aeterna )
603

Nunc totam rationem breui circumscriptione signemus. idcirco mundus factus est, ut nascamur: ideo nascimur, ut [*](EPITOME 1—604, 6] c. 64, 1. ) [*](EXPILATORES 2-604,3] Orientius commonit. I 59-64. ) [*]( sensibilis illustris est. (9) quae quia inter se contraria sunt, necesse est hominem bono et malo esse subiectum: animae ascribitur bonum, quia indissolubilis (tdissolubilis Slt) est, corpori malum, quia fragile est. quoniam igitur sociata et coniuncta sunt corpus et anima, aeque bonum et malum cohaereat (coereat S) necesse est nec separari alterutro possunt, nisi cum illa separata sunt. (10) denique boni malique notitia simul homini primo data est: qua percepta statim de loco sancto pulsus est, in quo malum non est. ubi cum esset in bono tantum, id ipsum bonum esse ignorabat: postquam uero accepit boni malique intellegentiam, (sequitur ita in in SI, ita** S1, iam edd.) nefas erat eum in beatitudinis loco morari relegatusquo i (relęgatusque, corr. m. 2 S) est in hunc communem orbem, ut ea utraque simul experiretur quorum naturam pariter agnouerat. (11) apparet ergo idcirco datam esse homini (homini*, er. s, S) sapientiam, ut bonum discernat a malo, ut ab incommodis commoda, ab inutilibus utilia distinguat (distinguant SI, distinguatt.//- S2), ut habeat iudicium et considerantiam, quid (i in ras. ex o ? S7) cauere quid appetere, quid fugere quid sequi debeat. sapientia igitur constare sine malo non potest, uixitque (an llixit itaque ?) ille princeps generis humani, quamdiu in solo bono fuit, uelut infans, boni ac mali nescius. (12) at enim postea hominem necesse est et sapientem esse et sine ullo malo beatum. sed id fieri non potest, quamdiu anima domicilio (domicilia S) carnis (corporis edd., sed cf. VII 12,11) induta (an inclusa ? cf. VII 2, 8; 12, 11) est. cum uero factum fuerit corporis animaeque discidium, tunc malum a bono separabitur, et sicut corpus interit, anima manet, ita malum interibit etbonum permanebit: tunc homo accepto immortalitatis (immortalitalitatis S) indumento erit (erilt S2) sapiens, expers mali (edd., malis Sg). (13) si quis (sic g, sicut raial [s. 1. m. 2] qui S, sicut deus. qui edd.) ergo uult nos in bono esse tantum, id potissimum desiderat, ut sine corpore uiuamus, in quo est malum. quod si tollatur, aut sapientia homini (homini bis S1, alt. del. SH) ut dixi aut corpus adimetur, sapientia, ut ignoret malum, corpus, ut non sentiat. nunc autem cum homo et sapientia sit instructus, ut sciat, et corpore, ut sentiat, utrumque pariter in hac uita deus esse uoluit, ut ratio uirtutis sapientiaeque constaret. (14) posuit itaque hominem inter utrumque medium, ut haberet licentiam uel mali uel boni sequendi. sed malo admiscuit apparentia quaedam bona, id est uarias et delectabiles suauitates, ut earum illecebris induceret hominem ad latens malum, bono autem admiscuit apparentia quaedam mala, id est aerumuas et (et om. g) miserias et labores, quorum asperitate ac (*ac, er. h, S) molestia offensus animus ) [*](BHSP] 2 nascaaSj 82. )

604
adgnoscamus factorem mundi ac nostri deum: ideo adgnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro laborum mercede capiamus, quoniam maximis laboribus cultus dei constat: ideo praemio immortalitatis adficimur, ut similes angelis effecti summo patri ac domino in perpetuum seruiamus et simus aeternum deo regnum.

haec summa rerum est, hoc arcanum dei, hoc mysterium mundi, a quo sunt alieni qui sequentes praesentem uoluptatem terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt et animas ad caelestia genitas suauitatibus mortiferis tamquam luto caenoue demerserunt.

quaeramus nunc uicissim an in cultu deorum ratio ulla subsistat. qui si multi sunt, si ideo tantum ab hominibus coluntur, ut praestent illis opes uictorias honores quaeque alia non nisi ad praesens ualent, si sine causa gignimur, si in hominibus procreandis prouidentia nulla uersatur, si casu nobismet ipsis ac uoluptatis nostrae gratia nascimur, si nihil post mortem sumus, quid potest esse tam superuacuum, tam inane, tam uanum quam humana res et [*]( refugeret a bono latenti. (15) hic (hinc g) ergo sapientiae officium desideratur, ut plus mente uideamus quam corpore: quod pauci admodum facere possunt, quia et uirtus difficilis ac rara (rarA S, rata gl, corr. g2) est et uoluptas communis ac publica. (16) ita necesse est sapientem pro stulto haberi, qui dum appetit bona quae non cernuntur, dimittit (in ras. S, dimittat g) e manibus quae uidentur, et dum uitat mala quae non (ñ s. f. S2) aspiciuntur, incurrit in mala quae (aspiciuntur - mala que in mg. S) ante oculos sunt. quod accidit nobis, cum neque cruciatum neque mortem pro fide recusamus, quando ad summum nefas compellimur (cõpellimur Sg), ut prodita fide atque abnegato deo uero diis mortuis mortiferisque libemus. (17) haec ratio est cur hominem deus et mortalem fecerit et malis subiecerit, licet ipsius causa mundum aedificasset, scilicet ut uirtutem caperet et ei uirtus sua immortalitatem daret. uirtus autem, sicut ostendimus (cf. pag. 600,21 s. et 498,16 s.), ueri dei cultus est. cf. ProUgomcna ) [*](BHSPj 1 adgnoscamus B, agn- cett., sed post ideo habet agnoscimus B cum cett. dum H 2 merce H 4 similes (e ex i m. 3) P 5 domino] domino nostro H 6 aetefnum P3 di P est om. H 6. 7 hoe] utroque loco hunc Sl, corr. 82 7 alieni* S pfaesente f-e ex -es ? m. 2) se~quentes (-es ex -em m. 2; = et - m. 1 ?) B 10 demerserint BH, recte, ut supra 8 addixerint scribendum sit? 11 si multi sunt] simulati sint H; si multi nati sunt codd. recent. et edd., sed cf. pag. 606, 2 12 si om. P ab om. S 13 post alia s. I. quae P3 15 casu] casus in H, casu si* sic S 16 gratie P1, corr. P3 17 ua*num P et] est H, est et S )

605
quam mundus ipse, qui cum sit incredibili magnitudine, tum mirabili ratione constructus, tamen rebus ineptis uacet?

cur etenim uentorum spiritus citent nubes? cur emicent fulgura, tonitrua mugiant, imbres cadant? cur fruges terra producat, uarios fetus alat? cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum quibus uita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis maioris emolumenti deo?

quod si est dictu nefas nec putandum est fieri posse ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum quod uideas maxima ratione constare, quae potest esse ratio in his erroribus prauarum religionum et in hac persuasione philosophorum qua putant animas interire? profecto nulla.

quid enim habent dicere cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant? an ut illis far et merum demus et odorem turis et sanguinem pecudum? quae neque inmortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia, neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt: et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere, cum uellent.

siue igitur intereunt animae siue in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum aut a quo mundus constitutus est? cur aut quando aut quousque, quatenus homines aut quam ob rem procreati? cur nascuntur intereunt succedunt renouantur? quid dii ex cultibus eorum adsecuntur qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant, quid pollicentur, quid minantur aut hominibus aut diis dignum?

uel si manent animae post obitum, quid de iis faciunt facturiue [*](BHSP] 1 tum mirabili] et admirabili S, tam mirabili P1 edd., tam d in tam corr. P3 3 enim B spiritum P ci*ent (t er.) B, cient S, scitent P cur om. P fulgora IISP 4 i*m**bres (n et em er.) B, imbes H, inbres P cur scripsi, ut 0; aliud est ne 5 6 hominum H 7 inane H 9 ab aliqua maxima ratione H obwiiquam B7 10 uideamus H 11 regionum H 12 qui H 13 di (ex di,) P3 15 demus (mus m. 2, m in ras. ex b ?) P 16 pr. nec P 18 ipsi om. P 19 siue* (1 er.) B igitur] ergo H 20 ratione (~ m. 2) S 21 est om. P aut (ante quando) t. e. autem S 22 quatenus del. Heumannus, sed cf. Buenemannum et Woelfflinum, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. V 407 aut om. P nascuntur] natura nascuntur H 23 quM1 P1 24 adsequuntur HSP 25 hominrbus P? 26 uet1 PJ obitum] mortem SP his HSP )

606
sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur?

quomodo aut quare aut unde multi sunt? ita fit ut si ab illa rerum summa quam superius conprehendimus aberraueris, omnis ratio intereat et ad nihilum omnia reuoluantur.

Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae continet uniuersa et conpingerent et inplerent.

tacue est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero.

sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt.

quodsi extitisset aliquis qui ueritatem sparsam per singulos per sectasque diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. sed hoc [*](3 superius] § 1. ) [*](EPITOME c.7,1-5.14] c.62,ss. (a sed cum); 64, 1 (-potuerunt). ) [*](BR(ab 19)HSP] 1 thensaurum sic H 7 conprehendere potuerunt] conpraehenderunt B conprehendere — adnectentes (9)] cophendentes, cetera om. S 8 et explicauerint om. HPI, in mg. et docuerint P3 Q omnia illa P causas] ad causas H 10 consequentias H, consequentia BSP1, consequentiarsl P3 nec rationes om. H summa illa P 11 et1 (antt conpingerent) B7 12 philosophos et] philosophorum S 13 sic-nos] sic philosophiam sic B philosophos S 15 cauillari (hoc est ad omnia respondere 14) scripsi, calumniari C; cf. Senec. epist. 111, 1 s.; Iitlian. ap. Augustin. op. itnpf. c. Iul. III 50 cauillo .. illudere; Cic. de or. III 31, 122 irridentes .. cauillantur ap. Funckium, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. IV 79 s. inludere] inuideri H 16 quemquan sic H 17 uero, 82 18 sua* B, suae P1, e del. P3 19 a uera subuertunt denuo incipit cod. B (cf. 578, 7) 20 se quaerere] sequerere P e*am (n er.) B 22 diffusam om. S post ac 1 uel 2 litt. eras., quarum prior r uel p uel f, B )

607
nemo facere nisi ueri peritus ac sciens potest, uerum autem scire non nisi eius est qui sit doctus a deo.