Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

pater enim noster ac dominus, qui condidit firmauitque caelum, qui solem cum ceteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram uallauit montibus, mari circumdedit amnibusque distinxit et quidquid est in hoc opere mundi conflauit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus [*](AUCTORES 2] Phorm. II 1,19. ) [*]( supplicamas, ut te in primis, quem rerum custodem uoluit esse, custodiat, deinde inspiret tibi uoluntatem, qua (ex qua corr. m. 2? S) semper in amore diuini nominis perseueres (perseueret 81): quod est omnibus salutare, et tibi ad (ad in mg. S) felicitatem et (et om. S) ceteris ad quietem. hanc orationem in fine capitis 26 cum Fasitelio addunt edd., quo loco illam eum ipsum qui conposuit inseruisse inde uidetur apparere, quod prima uerba sed omnia... figxnenta superiora pag. 667,15 fingunt ... quae finxerint quodammodo referunt atque omnino argumentum illius loci facilius quam huius eam admittit. de hoc loco cf. Prolegomena sequitur in S et g (praemissa in S inscriptione hac De dl opificio. id est de ratione. F. L. Ad demetrianii) locus de opif. dei 19, 1-8 illud quoque uenire-posset adipisci et 20, 1 s. haec ad te - beatae uitae statum expectant (sic), inde continuatur locus qui supra est proinde si sapientes eqs. ) [*](BHSPJ 1 baeti B 8 esse cum etiam codd. quidam Terentii habeant, Lact. in suo Terentio legisse uidetur; etiam Terentii in codd. versus turbatus est ifi pistrino usque (corr. m. 1?) B usque del. P3 pristino SP1, ras. et s. I. corr. P1 bapulandum Bl, corr. B3 4 co I pedes B 5 hi e H, his his S, hi*s (i er.) P acriora Bl ut uid. (part. in ras. corr. B3) P 6 est om. H 7 liquaeat B conscientia H 8 uoluptate S 10 derigant P 12 merea sic S 13 inluxit (ill- S) BHS 14 qui om. H 15 mare Bl, in ras. corr. B* manibusque Pl, corr. P3 distincxit B 16 perspecttt* (i. e. -lis) sic S )

670
hominum ducem misit qui nobis iustitiae uiam panderet.

hunc sequamur omnes, hunc audiamus, huic deuotissime pareamus, quoniam solus, ut ait Lucretius,

  1. ueridicis hominum purgauit pectora dictis
  2. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  3. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  4. quid foret, atque uiam monstrauit, limite paruo
  5. qua possemus ad id recto contendere cursu.

nec monstrauit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter uirtutis horreret. deseratur si fieri potest uia perditionis et fraudis, in qua mors uoluptatis inlecebris adoperta celatur.

et quanto quisque annis in senectutem uergentibus adpropinquare cernit illum diem quo sit ei ex hac uita demigrandum, cogitet quam purus abscedat, quam innocens ad iudicem ueniat, non ut faciunt quidam caecis mentibus nixi, qui iam deficientibus corporis uiribus in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius et ardentius hauriendis libidinibus intendant.

qua ex uoragine liberet se quisque, dum licet, dum facultas adest, seque ad deum tota mente conuertat, ut illum diem securus expectet, quo praeses [*](AUCTORES 4 ss.] VI 24 ss. ) [*](BHSPj 1 iustitia H 2 adiamus P notissime H 4 uiridicis B, ueredicis P hominum] igitur codd. Lucr. purgabit B1, corr. B* dictis\' (\' est distinctio) B 5 cuppedinis codd. Lucr., cupidinis S, torpedinis BH2, torpidinis II1, turpidinis P timoris\' B, timoris (s add. m. 2) P 6 quod P tendimus omnes om. P omnes\' B 7 quod H monwtrauit B3, monstrabit H tramite codd. Lucr. paruo (paruo\' B) BH cum codd. Lucr., puro SP 8 quo H, quįa. (exp. m. 3?) P contendere recto H 10 iter] igitur H horrebit ut uid. B1, in ras. corr. B3 11 uoluptatibus H inecelebris H 12 celetur H quando H animis Bl, corr. B3 senectute B 13 ac propinquare H 14 purus] i pus (i. e. prius) S 15 quidam] quorum S 16 nixi] lux negatur S; uiri cum cod. Reimmanniano recentissiniae aetatis non recte Buenemannus, nixi eicit Heumannus qui iam] quidam B1, corr. Bs Biris (uiribus m. 3) corporis B 17 instantes B1 (corr. B3) P necessitates B1, corr. B* et] ut SP 18 **libidinibus (in er.) B 20 secu«*rus (tu er.) H presens S )

671
dominusque mundi deus de singulorum factis et cogitationibus iudicabit. quaecumque hic expetuntur, non tantum neglegat, sed et fugiat potioremque animam suam iudicet quam bona\' ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est:

migrant enim cotidie et multo uelocius exeunt quam intrauerant et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt. nihil nobiscum ferre possumus nisi uitam bene atque innocenter actam.