Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ille ad deum copiosus, ille opulentus adueniet, cui adstabunt continentia misericordia patientia caritas fides. haec est hereditas nostra quae nec eripi cuiquam nec transferri ad alterum potest.

ecquis est qui haec bona parare et adquirere sibi uelit? ueniant qui esuriunt, ut caelesti cibo saturati sempiternam famem ponant, ueniant qui sitiunt, ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant.

hoc cibatu atque potu dei et caeci uidebunt et surdi audient et muti loquentur et clodi ambulabunt et stulti sapient et aegroti ualebunt et mortui reuiuescent.

quisquis enim corruptelas terrae uirtute calcauerit, hunc arbiter ille summus et uerax ad uitam lucemque perpetuam suscitabit.

nemo diuitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: inmortalem ista non faciunt. nam quicumque rationem hominis abiecerit ac praesentia secutus in humum se ipse prostrauerit, tamquam desertor domini et imperatoris et patris sui punietur.

intendamus ergo iustitiae, quae nos inseparabilis comes ad deum sola perducet, et dum spiritus hos [*](EPITOME 24-672, 4] c. 68, 5 (ab ut possit). ) [*](AUCTORES 15-17] cf. Matth. 11, 5. 25] Verg. Aen. IV 836. ) [*](BHSPj 1 rdeusl H et eras. B 2 iudicauit Bl, corr. B3 expe*tuntur (c er.) H 3 et fugiat S, effugiat cett. bona ista fallacia H 4 ac caduca S 5 ac multo SP 7 possimus H anrsi B3 8 actam] tam H ad deum copiosus ille om. P dum H 9 misericordia patientia om. P 10 caritas] caritas castitas H nec om. H 11 transferre B1, corr. B3 et quis S, **ecquis (ha er.) P 12 parere H an nolit? Thilo 14 rutl B 16 loquuntur H claudi S; cf. IV 15, 14 17 egro sic S reuirescent Bl, corr. B2, resurgent (pr. r ex s) P quis P 19 susr\'ci\'tabit (ei m. 1, b ex u m. 2) B 20 diuitiis nemo om. P 21 nam om. P 22 ac om. S 23 pr. et om. P 24 inseparafortis B1 25 perducat Heumannus )

672
regit artus, infatigabilem militiam deo militemus, stationes uigiliasque celebremus, congrediamur cum hoste quem nouimus fortiter, ut uictores ac deuicto aduersario triumphantes praemium uirtutis quod ipse promisit a domino consequamur. [*](BHSPJ 1 Tegit1 B1 infatigabili militia H militemus B* 2 ho# *ste (ne ? er.) B nobis ut wid. Bx, noai. corr. m. 1 uel 2 3 deiecto Hmsingcrus, Emendat. pag. 25 L - CAELI FIRMIANI LACTAXTI DE VITA BEATA LIBER VII . EXPLICIT INC DE IRA DIVINA U- BER VIII. B; FIRMIANI LACTANTI (XACTANI H) EXPLICIT LI BER VII EIVSDEM ( DE M) DE VITA BEATA FELIC HM; AM Explicit liber ultimus S; CELI (cl m. 2 III wid.) FIRMTANI INSTITV- TIONVM DIVTNARVM DE VITA BEATA : EXPLICIT : SEPTIMYS LIB . INCIPIT DE IRA DIVINA LIBER OCTAWS: P )