Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Haec sunt quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et uerba ponere opus esse non duxi, quoniam esset infinitum nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet tam multis uno spiritu similia dicentibus simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem, praeterea ut ea ipsa quae dicerem non nostris, . [*](EPITOME 5] c. 67, 5 omnibus-ministrabit. ) [*](AUCTORES 2 ss. V 281 ss. ) [*](interpretatio lat. eadem in B (in mg. m. 1) et P ad loco Sibyll. cf. Struuium, opusc. I 96 ) [*](BHSPJ 2 de cod. S cf. ad pag. 661, 20 6TCGBIQN B MONQ B, MONON S ἁγία] AP B X60N BS TIANTA P τάὸ\'] TAIWA S, A P eusebeondemononapantonpantacadoesi H ἑβραίων os μόνων ^ XOwv (uel ipp. 5e χθὼν) ayta ὲστί (xtel hn) dvn 8\' οϊσει (unus A cum Lact. r.. τάὸ\' oTaaj codd. Sibyll. 3 μελισταγέης Lact. scripsisse uidetur, μελισταγέος (sic edd. Lact.) Sibyllista; MЄΛΙЄTCΤΑΓЄHC B, MCAICTATAIHC SP APO P TICTPHC P HCA li, HA P AnON S, ATIO P nHTHC SP ἠὸ\' ino πηγη̃ς] xat sta γλώσσης codd. Sibyll. namamelistaceesapopetresetapopoges H 4 xat] K B y)-ayo; Struuim, Opltsc. 198, om. B, TAAATOC SP; yxh. 8\' uel μάλα τ\' codd. Sibyll. AMBPOCIH B; ὰμβρόσιον codd. Sibyll. PTCCI BSP, sed cf. H breusi πάντεσσι om. SP ACIKGOIC B caegalasambrosiesbreusipantesidicaeoes H interpretatio lat. eadem in B (in mg. m. 1) et P, in qua extremus uersus sic et lac (?. I. om. P) diuinum (uinum P) manabit omnibus iustis 5 ita H tranquillirs.si\'mam B3, tranquillinam H tranquillissimam et copiosissimam uitam P uitam et copiosissimam B 6 regnatbjunt P2 et reges SH 7 ad*orent (h er.) P 8 uenerabilem Bl, m del. B3 9 qui P sunt P1, corr. P2 13 tantarum B, tantum S mensuram B 14 uiiiOj 1P, uni P1, corr. P3 16 congerere (~ m. 3) B, congregarem H *ut (a er.) B quae dicerem] dicere H )

664
sed alienis potissimum litteris confirmarem doceremque non \' modo aput nos, uerum etiam aput eos ipsos qui nos insectantur, ueritatem consignatam teneri, quam recusent adgnoscere.

si quis autem diligentius haec uoluerit scire, ex ipso fonte hauriat et plura quam nos in his libris conplexi sumus admirabilia reperiet.

Fortasse quispiam nunc requirat quando ista quae diximus sint futura. iam superius ostendi conpletis annorum sex milibus mutationem istam fieri oportere et iam propinquare summum illum conclusionis extremae diem.

de signis quae praedicta sunt a prophetis licet noscere: praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum et expectanda sit nobis in dies singulos et timenda.

quando tamen conpleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ex litteris sanctis et ex uariis historiis quantus sit numerus annorum ab exordio mundi. qui licet uarient et aliquantum numeri eorum summa dissentiant, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum uidetur annorum.

etiam res ipsa declarat lapsum ruinamque rerum breui fore, nisi quod incolumi urbe Roma nihil istius uidetur esse metuendum.

at uero cum caput illut orbis occiderit et ῥύμη esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet uenisse iam finem rebus humanis orbique terrarum?

illa est ciuitas quae adhuc [*]( 8 superius] c. 14, 6. ) [*](AUCTORES 17 s.] cf. Hippolytum in Danielem prophetam ap. Photium, Bibliothec. cod. 202, et frg. 59, § 6 (pag. 154) ed. de Lagarde. 21 ῥύμη] Or. Sibyll. III 364; VIII 165. ) [*](BHSPJ 1 doceremque] quae H 3 recusant edd. 4 ante ex 2 litt.,, fort. et, eras. B 5 et] 2 litt., fort. idem et, eras. B nos bis H iis B 6 acmirabilia B, mirabilia H 7 nunc] hunc Bl, ho*c B3 8 sint] in P1, corr. P3 ostendimus P 9 oportet H 11 dicta H a] ex H noscere] nos certe H 12 et om. P 14 ii edd., hii BP, hi HS quide (~ er.) S colligentes (alt. e ex i m. 3) P ex S, ea B, c ea ex H edd., ea (corr. m. 3) P 16 mundi qui] mundio P1, corr. P1 et] ei P1, corr. P2 17 an <in) summa ? nisi rectius summa cum Schoellio et Thilone eicitur numerum B dissentiant H, dissentiat cett. 18 quae H 20 istius modi P 21 orbis (is uel ex b. uel ex eodem is m. 3) B et ῥύμη] EIPTMH P 23 orbi H illa illa H, fort. recte; cf. pag. 478, 3 ueniet; 272, 4 hic hic )

665
sustentat omnia, precandusque nobis et adorandus est deus caeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putamus tyrannus ille abominabilis ueniat, qui tantum facinus moliatur ac lumen illut effodiat, cuius interitu mundus ipse lapsurus est.

nunc ad cetera exequenda redeamus quae deinceps secutura sunt.

Diximus paulo ante in principio regni sancti fore ut a deo princeps daemonum uinciatur. sed idem, cum mille anni regni hoc est septem milia coeperint terminari, soluetur denuo et custodia emissus exibit atque omnes gentes quae tunc erunt sub dicione iustorum concitabit, ut inferant bellum sanctae ciuitati. et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum et obsidebit et circumdabit ciuitatem.

tum ueniet nouissima ira dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum. ac primum concutiet terram quam ualidissime et a motu eius scindentur montes Syriae et subsident ualles in abruptum et muri omnium ciuitatum concident. et statuet deus solem triduo ne occidat et inflammabit eum, et descendet aestus nimius et adustio magna super perduelles et impios populos et imbres sulphuris et grandines lapidum et guttae [*]( 7 paulo antej o. 24, 5. ) [*](EPITOME 7-13] c. 67, 6. 13-666, 7] c. 67, 7. ) [*](AUCTORES § 1 s.] cf. Apocal. 20, 1-9. § 2] cf. Ezech. 38, 20. 22 (39, 6). ) [*](BHSPj 1 praedicandusque BI, part. ras. corr. B* 2 eius om. P placida Px, corr. P3 nec H 3 putemus S tyrannus bis (alt. ti-) S abominandus (abho- S) SP 4 interitu B 5 lapsurus] sensurus S exquenda S 6 secutitfra B sunt om. H 8 daemon*um (1 er.) H ex mille hoc *illi B3 9 milia] milia anni H 10 et] e B custodia fa add. m. 3) B atque] quae ei H 11 inferawt P3 12 ciuitatis S 13 obsedebit H tunc BSP 14 uenient (exp. m. 1 ?) P debellauit Bl, corr. Bs, delebit H eos S 15 unam Heumannw ac] ad H 16 scindewtur P3 ualles Epit. 67, 7, colles C, sed cf. locum Ouid. Met. I 43 subsidere ualles a Lactantio II 5, 1 adlatum rin\' Bl, 17 ciuitatium B corruent S 18 inflammauit B 19 nimium H super perdnelles Heumannus, cf. super impios Epit. 67, 7; superduelles B, supra ha perduelles C-las S) SP, supra rebelles Hi cf. Addenda 20 sulpQris (h m. 2, n m. 3) P grandinis B )

666
ignis, et liquescent spiritus eorum in calore et corpora conterentur in grandine et ipsi se inuicem gladio ferient: et replebuntur montes cadaueribus et campi operientur ossibus.

populus autem dei tribus illis diebus sub concauis terrae occultabitur, donec ira dei aduersus gentes et extremum indicium terminetur.

tunc exibunt iusti de latebus suis et inuenient omnia cadaueribus atque ossibus tecta. sed et genus omne impiorum radicitus interibit nec erit in hoc mundo ulla iam natio amplius praeter solam gentem dei. tum per annos septem perpetes intactae erunt siluae nec excidetur de montibus lignum, sed arma gentium comburentur, et iam non erit bellum, sed pax ac requies sempiterna.

cum uero conpleti fuerint mille anni, renouabitur mundus a deo et caelum conplicabitur et terra mutabitur. et transformabit deus homines in similitudinem angelorum et erunt candidi sicut nix et uersabuntur semper in conspectu omnipotentis et domino suo sacrificabunt et seruient in aeternum.

eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur iniusti ad cruciatus sempiternos. hi sunt qui manu facta coluerunt, qui dominum mundi ac parentem uel nescierunt uel abnegauerunt.