Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

aliut est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur, aliut uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus deus: quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est.

sed putemus fieri posse ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit et pauperes inuitauit et nudos induit, tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio dei, iam bona illa omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in iis adsequendis laborauerit.

omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti: in quo tametsi membra omnia et locis suis constent et figura et habitudine, tamen quoniam deest id quod est omnium principale, et uita et omni sensu caret.

itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet quam caput sine corpore. cui similis est qui cum deum non ignoret, uiuit iniuste: id enim solum habet quod est summum, sed frustra, quoniam uirtutibus tamquam membris eget.

itaque ut sit uiuum ac sensibile corpus, et agnitio dei necessaria est quasi caput et uirtutes omnes quasi corpus. ita fiet homo perfectus ac uiuus, sed tamen summa omnis in capite est, quod quamuis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam [*](B(G)BHPV] 1 aut] qui edd. 2 utilitati* (s er.) B 3 ae (i. e. pro) add. m. al. antiqua P utique H aliut] aliud est PV 5 ignorat et] ignoraret B iustiam R 6 retl B3 ingeni*o (t er.) B 7 Cimonem edd., timonem BHPV, s*imonem (c er.) R accipimus RH 8 qui* (a er.) B et (ante egentibus) om. P1 (s. I. add. P2) V gentibus H 9 induit] in- duit et mortuos sepelliuit R \'u*™ ex ut B3 illũ B1, illud corr. B3 ab Est (ma)[limum] incipit codicis G pag. 128 (59) ter scripta, cuius in uerss. 1-9 et 30. 31 pauca legi poterant deest] in quo est B, [d]eest in[quo est] G 10 di[i] G post dei s. I. ignorauit B1 omnia om. BG ut] et Bl, di corr. B\\ aut H 11 his BPV adsequen****s (tibu er.) V 12 habendi P1, corr. P3 13 omnia membra H constet nec Bl, constewt *et B1 14 et om. H 16 tisum non habent? B3 18 sed om. R 19 indiget H itralque B2 20 **uiuum (ui er.) V ac] et B 21 itaque B perteetus R 22 uibus Bl, corr. 82 sed tamen] et B 23 sine ante omnibus] in B\', corr. B3; an omnibus (membris) ? Thilo )

512
tamen potest.

et erit quidem animal uitiosum ac debile, sed tamen uiuet, sicut is qui et deum nouit et in aliqua re peccat; dat enim ueniam peccatis deus. itaque sine membris aliquibus uiui potest, sine capite nullo modo.

haec res efficit ut philosophi etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est, quia deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput. quem qui non adgnoscit, licet uideat, caecus est, licet audiat, surdus, licet loquatur, elinguis est.

cum uero conditorem rerum parentemque cognouerit, tunc et uidebit et audiet et loquetur. habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes conlocati hoc est oculi et aures et lingua.

nam profecto is uidet qui ueritatem, in qua deus est, uel deum, in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit, is audit qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo adfigit, is loquitur qui caelestia disserens uirtutem ac maiestatem dei singularis enarrat.