Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec autem uia, quae est ueritatis et sapientiae et uirtutis et usae, quorum omnium fons unus est, una uis, una sedes, et simplex est, quo paribus animis summaque concordia unum sequamur et colamus deum, et angusta, quoniam paucioribus uirtus data est, et ardua, quoniam ad bonum quod est summum atque sublime nisi cum summa difficultate ac labore non potest perueniri.

Haec est uia quam philosophi quaerunt, sed ideo non inueniunt, quia in terra potius ubi apparere non potest quaerunt.

errant ergo uelut in mari magno nec quo ferantur intellegunt, quia nec uiam cernunt nec ducem sequuntur ullum.

eadem namque ratione hanc uitae uiam quaeri oportet qua in alto iter nauibus quaeritur: quae nisi aliquod caeli lumen obseruent, incertis cursibus uagantur.

quisquis autem rectum iter uitae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed caelum et, ut apertius loquar, non hominem sequi debet, sed deum, non his terrestribus simulacris, sed deo seruire caelesti, non ad corpus referre omnia, sed ad mentem, non huic uitae dare operam, sed aeternae.

itaque si oculos in caelum semper intendas et solem qua oritur observes eumque habeas uitae quasi [*](B(G)RHPVJ 1 qui R 2 in mortem om. R 3 fons omnium H post fons eras. -V (i. e. est) P uix quarum 4 una uis una sedes et] unauisualsediset B\', un∗ussua|uiset corr. et s. 1. una uis una sedes add. B3 uisauna R quo BGF3, quod RHP1 (d del. P3) V edd. partibus (ex. m. 3) P 5 concordia. (m er.) B 7 quod] cum BI, corr. B2 est om. P1 (post sublime s. I. add. r P3) V sublimem BI, m tin. del. B5 post sublime s. I. quo add. B2, nunc erasum 8 difficultate. ac labore. (duo m er.) B 9 quem B quaesierunt B inuenerunt Bl, corr. B3 10 terram (exp. m. 3) B 11 uelut iu] ueluti B 12 uia (~ m. 3) P sequuntur, sed prim. u del. m. 3 B, alt. u ex a ? V, secuntur RHP ullum — namque om. B ullum omissum esse in G uestigia et spatia indicant 13 eodem R rationelmJ B2, rationem RPl, m exp. P21, ratione C er.) H uianrq.\' B* quta B3, quia RP1 (1 expunx. P3) V 14 quae] que Bl, qui B3H 15 uacantur H 16 post terram eras. tueri ut uid. B 18 seruiri B\', corr. B1 non] sed non Bx, et non JB2 in caelesti non (ad cor) desinit codicis G pag.124(26), sequiturpag. 125(62) paene tota lecta 20 opera H oculis R semper in caelum B, [sem](per)[i]ncaelum G 21 qua] cumB,c[u]ma oritur] hauritur B,hau(rit)ur G,oriatur H eumqu*e(aer.,).B )

508
nauigii ducem, sua sponte in uiam pedes dirigentur et illut caeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est quam hic quem carne mortali uidemus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae uirtutisque portum sine ullo errore perducat.

suscipienda igitur dei lei est, quae nos ad hoc iter dirigat, illa sancta, illa caelestis, quam Marcus Tullius in libro de re publica tertio paene diuina uoce depinxit: cuius ego, ne plura dicerem, uerba subieci.

est quidem uera lei recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnis, constans, sempiterna, quae uocet ad officium iubendo, uetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet aut uetat nec inprobos iubendo aut uetando mouet.