Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Ad uoluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur, nisi forte quis exigit ut dicamus turpe esse sapienti ac bono, si uentri et gulae seruiat, si unguentis oblitus aut floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens et ineptus et nihili est et quem ne odor quidem uirtutis attigerit.

fortasse quispiam dixerit \'cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur?\' at enim saepe iam dictum est uirtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. itaque fecit omnia deus ad instruendum certamen rerum duarum.

ergo mlecebrae istae uoluptatum arma sunt illius cuius unum opus est expugnare uirtutem iustitiamque ab hominibus excludere. his blandimentis et suauitatibus titillat animas: scit enim quia mortis est fabricatrix uoluptas.

nam sicut deus hominem ad uitam non nisi per uirtutem ac laborem uocat, ita ille ad mortem per delicias ac uoluptates, et sicut ad uerum bonum per fallacia mala, sic ad uerum malum per fallacia bona peruenitur.

cauenda sunt igitur oblectamenta ista tamquam laquei et plagae, ne suauitudinum mollitie capti sub dicionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos manciparimus.

Venio nunc ad eam quae percipitur ex tactu uoluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. sed ego non de [*](8 saepe iam dictum est] cf. ad Epit. 24,10. ) [*](EPITOME 1-6] c. 57, 6. 10—20] c. 57, 5 (a quibus omnibus); cf. c. 24. 18—20] c. 58, 9 renuntiandum — incidamus. ) [*](B(G)RHPVJ 1 at B doloris V 3 for[te] JB1 sapientia BorP1, alt. a del. PS 4 guylae H ungentis R aut] ac edd. 5 ineptus] ineptus est R 6 nihil GHV et (ante quem) om. R 7 iis RP3 t in ras. corr., his BHPlV 9 nisi] nihil P habent (corr. m. 3) P Oipjprimeret B1 itaque] *idqu*e (h et a er.) B omn[e] B7 10 istruendum B, [struendum] G 12 âusJtitiamque B2 his] Bis H 13 titillas Bl, corr. B3 15 rad uitam1 B3 16 ac] ad B1, corr. B1, et R uoluptate* (s er., - add. m. 3) B radl B [bon](umu;[e](rum) G 17 fallaciS (~ er.) mala* (m er.) B mala — fallacia om. P bona] hic fere desinit codicis G pag. 150 (80) 18 oblecmta V tamquam] quam P1 (corr. P3) V 19 mollitiae BHV, molliti R, mollitig par, ras. in -tie corr. capta P 20 redicamur R mancipamus B, mancipari oportet H, mancipauimus edd. )

565
ornamentis ac uestibus, sed de sola libidine dicendum mihi puto, quae maxime coercenda est, quia maxime nocet.

cum excogitasset deus duorum sexuum rationem, adtribuit iis ut se inuicem adpeterent et coniunctione gauderent. itaque ardentissimam cupiditatem cunctarum animantium corporibus admiscuit, ut in hos adfectus auidissime ruerent eaque ratione propagari et multiplicari genera possent.

quae cupiditas et adpetentia in homine uehementior et acrior inuenitur, uel quia hominum multitudinem uoluit esse maiorem uel quoniam uirtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis uoluptatibus et abstinentia sui.

scit ergo aduersarius ille noster quanta sit uis huius cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt, eamque a recto et bono ad prauum et malum transfert.

inlicita enim desideria inmittit, ut aliena contaminent quibus habere propria sine delicto licet. obicit quippe oculis inritabiles formas suggeritque fomenta et uitiis pabulum subministrat;

tum in intimis uisceribus stimulos omnes conturbat et commouet et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec inretitum hominem inplicatumque decipiat.

ac ne quis esset qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit et pudorem infelicium mulierum publicauit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt quam quas pati necesse est.