Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deus itaque cum hominem primum fingeret, mirabili prouidentia ingenerauit ei prius istas animi commotiones, ut posset [*](EPITOME 14—17] cf. c. 24. 18-21] c. 55,5; 56,2 (hae stirpes — possint); 3 (non enim — inseuit). ) [*](BRHPV] 1 qua P multis P1 (l expunx. P1) V 2 quodsfc1 B2 ut om. B 4 liuidinis Bl, corr. B2 timore V animal1 B* 5 est om. R post animantis s. I. et PJ 7 cum uitia ex] cum prudentia R uirtute ( m. 3) B setonore B1, setonore B1, setoller\'6\' B3, extollere P 8 inpetu se] impetus R se ipsum] seisu Bl, seip su corr. B* 10 quisque (quisq; H, quisq. P) C, quisquis edd. libidinem bis P\', alt. del. P2 11 libi\'di\'nem P1 12 ***temperet (tem er.) B, temperat V 13 uix refrenare; cf. pag. 540, 14 habere potest H 14 uirtuitijs B3 usus add. B3 athibetur BR 15 ne* (c er.) B, nerc\' P2 uirtuti* B nerC P2 16 fiet H 17 in hac uita om. R igitur om. P 18 dnj P3 a*ger (r er.) P 19 isic animus, V1 21 uirtutis (is in ras. ex es ? m. 3) B orientur RH 22 dominus Bx, corr. B3 itatquje B\' milrJabili B3 23 \'animi1 H1 possit B )

538
capere uirtutem sicut terra culturam, posuitque materiam uitiorum in adfectibus, uirtutis in uitiis. quae profecto aut nulla erit aut in usu esse non poterit, si desint ea per quae uis eius aut apparet aut constat.

uideamus nunc, idem illi qui uitia penitus excidunt quid effecerint. quattuor illos adfectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant, quibus euulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intellegunt et natura insitos esse et sine iis nihil moneri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum uicemque subponunt. pro cupiditate substituunt uoluntatem, quasi uero non multo sit praestabilius bonum cupere quam [malum] uelle; item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem.

at in illo quarto inmutandi nominis eos ratio deficit. itaque aegritudinem penitus id est maestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest.

quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit aut hostis euerterit aut tyrannus oppresserit? potest aliquis non dolere, si sublatam uiderit libertatem, si proximos, si amicos, si bonos uiros aut exterminatos aut crudelissime trucidatos? nisi cuius mens ita obstipuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus.

quare aut omnia tollere debuerunt aut inplenda fuerat curta haec ac debilis disputatio, id est etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam [*](AUCTOBES § 10] cf. Cic. Tusc. IV 6,12 ss. ) [*](BRHPVJ 1 culturam (c ex t nł. 3, ul ex ur in ras. eadem m.) B 2 pro ijij B3 uitiiiSi B3 aut om. B 3 usus PV desint (i ras. ex u) B quae per P1 (signa traiectionis add. P1) V 4 pr. aut1 B1 quitirtia P1 5 penetus RI abscindunt B ex pag. 536, 17 6 bonorum ac malorum B; cf. pag. 535, 12 7 sapientes (alt. e ex i) B3 8 iis R, his cett. mereri R 9 alii B 10 pro] ut pro B substituawt B1 quAsi B2 non] in B 11 malum eiecit Betuleius 12 in1 P1 13 eos (sic corr. m. 3) P defecit (sed alt. e ex i B3) BPl (corr. P3) V 14 doloremrquel B* nequaquam] omnino non R, nequamquam V 15 dolere (pr. e ex o m. 2) P 16 pestilentia. (in er.) B hostes Bl, corr. B2 euerteriflft (1 uel 2 litt. er.) B 17 aliqui B doLejre B3 18 bonos uiros] ui\'ci\'nos (ci m. 2) B 19 opstipuerit C (nisi quod opst- V) 20 et ex ei B3 21 inpleta B fuerit Bx (fuerit ueri Bs) B cur*ta (a er.) B, cur ita V ac V, arC P, et B, aut RH id est] idem P . 22 aliquidlaetitiae (539, 2) om. R superi\'ori\'bus P2 )

539
superioribus ita ordinatis hoc consequens erat. ut enim praesentibus laetamur bonis, sic malis angimur ac dolemus.

si ergo laetitiae, quoniam uitiosam putabant, nomen aliut indiderunt, sic aegritudini, quoniam et ipsam uitiosam putant, aliut uocabulum tribui congruebat. unde apparet non illis rem defuisse, sed uerbum: cuius indigentia eum totum adfectum qui est uel maximus, contra quam natura pateretur auferre uoluerunt.

nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus et ostendere aut sermonis ornandi augendaeque copiae gratia multa nomina isdem rebus inposita aut certe non multum inter se illa distare. nam et cupiditas a uoluntate incipit et cautio a metu oritur et laetitia nihil aliut est quam professum gaudium. sed putemus, ut ipsi uolunt, esse diuersa.

nempe igitur cupiditatem esse dicent perseuerantem ac perpetuam uoluntatem, laetitiam uero insolenter se efferens gaudium, metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. ita fit ut ea quae tollenda esse censent non tollant, sed temperent, siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent.

eo igitur inprudentes reuoluuntur quo Peripatetici ratione perueniunt, ut uitia quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. errant ergo, quia non efficiunt quod uolunt, et longo asperoque circuitu in eandem uiam redeunt.

At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad ueritatem puto, qui uitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. [*](EPITOME 23-540, 18] c. 56, 2 s. ) [*](B(G)RHPVJ 2 tangimur (exp. m.3) B dolemur PV si] sicut Heumannus 4 quoniam] quoniam et ipsam R, quo ex qua P putabant HP3 (ba 8. I. add.) 5 concruebat B1, corr. B3, congruebant H 6 indigent R, indigentiral P eum ex cum P1 motum H 9 ortPandi B3 10 toisdem B3, hisdem PV inposita] inposita edicere B aut] aut nihil aut edd. 13 hinc fere incepit codicis G pag. 143 (159) ter scripta, in qua nihil legi poterat 14 dicunt H perpetua (~ m. 2) B 15 uoro R 16 animam B*ni- mTam B3 letJ B3 cautiojjem B2 17 esse censent] essent R rsedl B3 18 nominata tummodo H ilmutant B; immutantur ? Thilo maneant B 19 ego V reuolbuntur Bl, corr. B* quod H peripateticjj B3 perueniimit B3 20 medie P, mediae (alt. e in ras. B3) BHV, medietartel R1, temperanda* B 21 sirtft B2 ergo errant R efficiunt Bl longiQi B2 an 22 eodem fo del. et expunx. et a s. I. add. m. 1, n add. m. 3) B 23 ergo V 24 qui* (\'& ? er.) B ea* (m er.) B, ex P1 (in ras. corr. P2) V )

540
carendum est enim uitiis etiam mediocribus.

quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent: nec enim quicquam uitiosum nasci potest, sed uitia fieri, si male utamur adfectibus, uirtutes, si bene;

deinde monstrandum, non ipsos adrectus, sed eorum causas esse moderandas. \'non est\' inquiunt \'nimia laetitia gestiendum, sed modice ac temperate.\' hoc uero tale est, quale si dicerent non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. at potest et qui graditur errare et qui currit rectam uiam tenere.

quid? si ostendo esse aliquid ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere uitiosum sit, et aliut contra in quo uel exultare laetitia minime criminosum, quid tandem nobis ista mediocritas proderit?

quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeat, si uictis hostibus aut obpresso tyranno libertas et salus ciuibus parta sit.

nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari et in hoc parum laetari sit maximum crimen. eadem de ceteris adfectibus licet dicere.

sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio uersatur, sed in causis eorum, quoniam extrinsecus commouentur, nec ipsis potissimum frenos inponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi [*](EPITOME 18-541, 4] c. 56, 3 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 quirnl B1 2 ne (n in ras. ex 2 litt. m. 3) B 3 potest] docent Heumannus uix necesse est uel simile post fieri intcrcidit 4 uirtutib: part. in ras. ex uirtutes Pl inde B post monstrandum s. 1. f (i. e. est) Pl adfectos B\', corr. B* 6 laetitia nimia PV modicum B temperare B\', corr. B3, temperante (exp. m. 2) P 8 at] an ut uid. B\', quia B3 ei (post potpstj B\', corr. B* 9 ostendero tdd.; cf. de opif. dei 4,2 esse om. B aliquid esse H 10 punctu B 11 laetitiam|inime B7 hinc fere incepit codicis G pag. 144 (160) ter scripta, in qua primae litterae uersuum 24-31 kgi poterant 12 quirae 2?1 prodeerit B 13 tutrumnft B3 sapientiae в-rH putet (-ent Bl) B3 14 fcccidere1 B3 aut om. H refrenare BH; cf. pag. 537,13 si* (c er.) B 15 aut] ac BI, corr. B* oppressio V cibus P1 (corr. PS) V parata BH 16 debitat P1 (corr. P3) V rinl B3 exiguam B*, corr. B3 et (om. in) hoc parum laetari in mg. H1 17 parem Bl, in ras. corr. B1 rsitl B3 post crimen 8. I. eras. est ut uid., quod add. m. 2, B 18 iis R 21 pr. et om. BPV possunt — maximi, sed om. esse, in mg. V3; esse om. etiam P )

541
possunt esse sine crimine, sed adsignandi fuerunt certis temporibus et rebus et locis, ne uitia sint quibus uti recte licet.

sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum, sic moueri adfectibus in rectum bonum est, in prauum, malum.

nam libido si extra legitimum torum non euagetur, licet sit uehemens, tamen culpa caret, sin uero adpetit alienum, licet sit mediocris, uitium tamen maximum est.

non est itaque morbus irasci nec cupere nec libidine commoueri, sed iracundum esse morbus est, cupidum, libidinosum. qui enim iracundus est, etiam cui non debet aut cum non oportet irascitur, qui cupidus, etiam quod non opus est concupiscit, qui libidinosus, etiam quod legibus uetatur adfectat.

omnis igitur ratio in eo uersari debuit, ut quoniam earum rerum inpetus inhiberi nec potest nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia uitae, derigeretur potius in uiam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat.