Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil [*](AUCTORES 3] Germanic. Arat. 112. 5] ibid. 113. 10] Cic. Arat. frgm. 21. 12 s.] Verg. Georg. I 120 s. ) [*](B(G)RHSPV] 1 coloba∗tur (n er.) B ct om. B erarnJt B2 3 uaesanos PV ensus R 4 caeSlarJ* (ar m. 2) S arateo V, arato BH, arat[o] G, arate R, aratisteo S, arati P carrmilne B2 5 non sanguine Bl, rnec1 consanguincis1 B* fuerit Y nata H 6 rne1 B3, nec H omnino ulli P 7 wudarentur V3 praesente] in presente V ac] aut P 8 tfe1 P3 turtells Fl insidianter H 9 cum — concupisceret in inf. mg. add. P2 concupesceret R 10 mallebant (ll in ras. ex x? m. 3) B 11 ut cicero RSP, ut maro B, [utm]aro ut G, ut uergilius H, ut cicero, sed in ras. ex maro ut uideri potest, V 12 partire S limite. (m er.) H 13 medio P 14 communem bis, sed prius mintis certum, G, commune S 15 toou1 B3 [rauida] G, rabida (b ex p m. 2) Y furente BG auari- **tia (ti er.) V 16 uindicarent B ulli] ubi Bl, corr. B3, [ubi] G deesset] datum est B, esset G 17 si G in nihil omnino d-esinit codicis G pag. 98 (53), sequitur pag. 98 (53), cuius in uerss. 1-3 perpauca legi poterant )

415
omnino tum fuisse priuati, sed more poetico figuratum, ut intellegamus tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent.

  1. flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant
  2. .

nec mirum, cum promptuaria iustorum benigne paterent omnibus nec auaritia intercipiens beneficia diuina famem sitimque uulgo faceret, sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copioseque donarent.

sed postquam Saturnus a filio pulsus in Latiumque delatus est

  1. arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis,
cum iam populus uel noui regis metu uel sua sponte deprauatus deum colere desisset regemque pro deo habere coepisset, cum ipse propemodum parricida exemplo ceteris esset ad uiolandam pietatem,
  1. deseruit propere terras iustissima uirgo,
sed non, ut ait Cicero,
  1. et Iouis in regno caelique in parte resedit
  2. .

quomodo enim poterat in eius regno residere aut commorari [*](EPITOME 12-16] c. 54, 6. ) [*](AUCTORES 5] Quid. Metam. I 111. 11] Verg. Aen. VIII 320. 16] Germanic. Arat. 137. 18] Arat. frgm. 23. ) [*](li(G)RHSPV] 1 tunc BH, (t)un[e] G priuatum B, priuati S priuati — liberales fuisse in inf. mg. P2 2 natos sibi fructus R 3 non] nec H 4 commuuem Y 6 nec mirum bis, alt. eras. V propria BI, promtuTia sic B3, promptaria R (sed m s. I. Rx) P benigne om. R, benign*e (a er.) H, benigna S, benignae V 7 interficiens BI, CQrr. B3 famemque S 8 facerent B abundarewt (n tn. 1?) P 9 copiosoque H donare S I, donaret 82 10 a om. BPi, s. I. P1 filio* (s er.) S 11 regni P 13 desiisset S 14 cum ipse — ceteris esset in inf. mg. B3 paricida P 16 deserit ut B propere cOrrector codicis S Germanici, propriae f-rie S) BHSV codd. quidam Germanici, proprie RP alii codd. Germ. terra Bx (corr. B3), terrae H 17 non om. P cicero in maro corr. B3 19 regnum H)

416
qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exulem toto orbe iactauit?
  1. ille malum uirus serpentibus addidit atris
  2. praedarique lupos iussit,
id est odium et inuidiam et dolum hominibus inseuit, ut tam essent quam serpentes uenenati, tam rapaces quam lupi.

quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles deo persecuntur dantque iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem.

fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendamque iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur.

  1. tum belli rabies et amor successit habendi
  2. .

neque inmerito. sublata enim dei religione boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. sic hominibus intercidit communitas uitae et diremptum est foedus societatis humanae.

tum inter se manus conserere coeperunt et insidiari et gloriam sibi ex humano sanguine conparare.

Quorum omnium malorum fons cupiditas erat, quae scilicet ex contemptu uerae maiestatis erupit. non tantum enim non participabant alios quibus aliquid afluebat, sed aliena quo- » [*](EPITOME 13-17] c. 54, 6 (cf. c. 20, 3). c. 6] cf. c. 20, 3. ) [*](AUCTORES 3 s.] Verg. Georg. I 129 s. 12] Verg. Aeu. VIII 327. ) [*](BRHSPVj 1 belloque B et H exulet H 2 iactatus H, iactabit V1; an agitauit ? 3 ille\'/7 (~ s. I. er.) Y adrdi\'dit B2 4 praedari*que (t er.) H 5 inseuit RSlPV, ins+euit (a er.) B, inseruit HS2 (r s. I.) 6 essent om. H 7 uera R ii R, hi BHSY, hii P dei H persequuntur HSP, persequentur (corr. m. 2) V 9 Iuppiter — iustitiam] ad expugnandam delendamque iustitiam iuppiter fecerit R iu*ppiter (b? er.) B fecerat B 10 etferasse B, et feras et R acuisse] seuisse H 11 traditur RH 12 cum H; et Vergil. rabies] ratio H ret1 B3 13 religione dei B 14 intercedit S 15 diremtum BR, direptus S, direptum HPY est BS, e coniectura ut uid., fort. recta, om. cett.; an est post humanae .ponendum ? foedus — tum om. P 16 conserere] inferre H 17 ex] de R humana V compare P 18 malo R 19 contemptum B\', corr. B\' 20 non om. H alios] hi H; aliis edd. afMuebat V7; uix recte; cf. Dombartium, annal. phil. 1877 pag. 341 )

417
que rapiebant in priuatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus omnium etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur.

ut enim seruitio ceteros subiugarent, in primis necessaria uitae subducere et colligere coeperunt eaque firmiter conclusa seruare, ut beneficia caelestia facerent sua, non propter humanitatem, quae nulla in eis erat, sed ut omnia cupiditatis et auaritiae instrumenta conraderent.

leges etiam sibi iustitiae nomine iniquissimas iniustissimasque sanxerunt, quibus rapinas et auaritiam suam contra uim multitudinis tuerentur. tantum igitur auctoritate, quantum uiribus aut opibus aut malitia praeualebant.

et quoniam nullum in iis uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas aequitas misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant altioresque se ceteris hominibus satellitum comitatu et ferro et insigni ueste faciebant.

hinc honores sibi et purpuras et fasces inuenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi quasi iure dominorum perculsis ac pauentibus imperarent.

in hac condicione humanam uitam rex ille constituit, qui debellato ac fugato parente non regnum, sed impiam tyrannidem ui et hominibus armatis occupauit et aureum illud iustumque saeculum sustulit coegitque homines malos et inpios fieri uel ex hoc ipso, quod eos auertit a deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae [*](18 rex ille] cf. I 10,10 ss. ) [*](EPITOME 17-22] cf. c. 20,12. ) [*](BRHSPY] 1 ad (sic pro in) priuatum - laborabant in inf. mg. P2 2 omnium edd., hominum C 4 et colligere in mg. Slf eoque P 6 eis R, his cett. Ilut V 7 itfstrumenta Bs con*raderent (t er.) H 8 sibi] sub B, recte? nomin*e (a er.) B; post nomine add. munitas H iustissimasque H sancserunt Bl, corr. B7, sawxerunt V2 9 rapinam P 10 raut opibus1 B3 11 malitia] auaritia H iis R, his cett. iustitiae uestigium H 12 officio H 13 tam P se om. V 14 et ferro] ferro H, efferro P et (ante insigni) om. B 15 faciebant] fulgebant, om. se (13), edd. hinc] hic B1, in sic corr. B1 honore H et (ante fasces) s. I. B* 16 ut] et Bt, corr. B3 securu St, securili t est us) S2 terrore* (s er.) H 17 inperabant H 19 impiam] imperium B tyrannidem ui et] tyrannidemque B uim H, ui f er.) S ornatis H 20 illum B1 (corr. B3) PV coegit S 21 ex del. Heumannus; cf. ad p. 464,18 22 auertit - adorandum] a ueritate et a deo ad se adorandum traduxit R auertis V rad se1 P1 ) [*]( XVIUl. Lad. 1. ) [*]( 27 )

418
potestatis expresserat.

quis enim non metueret eum quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno qui ne patri quidem suo pepercerat? quem uero metueret qui Titanum robustam et excellentem uiribus gentem bello uicerat, occisione deleuerat?

quid mirum si omnis multitudo insolito metu pressa in unius adulationem concesserat? hunc uenerabantur, huic honorem maximum deferebant.

et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent.

sic adsidua imitatione corrupti diuinum fas reliquerunt et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. nec iam quicquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit, sed explosa iustitia et ueritatem secum trahens reliquit hominibus errorem ignorantiam caecitatem.

inprudenter igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. si enim saeculo quod uocant aureum iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit.

saeculi autem commutatio et expulsio iustitiae nihil aliut ut dixi quam desertio diuinae religionis putanda est, quae sola efficit ut homo hominem carum habeat eumque sibi fraternitatis uinculo sciat esse [*]( 19 ut dixi] c. 5, 2 s. 9 ss. ) [*](EPITOME 13-16] c. 54, 6. 16-419, 1] cf. c. 20,2 (commutatio saeculi). 3. 18—419,1] c. 54, 5 s. ) [*](AUCTORES 15 poetae] cf. c. 5, 9. ) [*](EXPILATORES 4 s.] cf. Isidor. Orig. IX 2, 134. ) [*](BRHSPVJ 2 cingebat R et] et quem B insuetus (e ex c m. 2) P 3 suo quidem B 4 \'qui\' B2 titanam BR et om. P 5 uirtutibus BP occidione BP 6 unius] humus S 7 adulatione HS concesserat (cou in ras. ex 2 litt. m. 2) B uerSbantur sic V 8 imitaturi H 9 obsequi V iudicabatur RH abierunt H 10 exprobvare B1 regis B 11 reli*querunt (n er.) fas B relinquerunt H 12 uiuendo P1, corr. P* 13 stutu S explosa] expulsa (sed uls in ras. ex los ut uideri potest, m.2) S codd. recent. Buenemannus conl. 17 pulsa, 19 expulsio 14 et] ac B ueritate BH hominifb.\' B3 15 poe**te ex poclute ? Y eam (a in ras. ex u) B 16 confugisse] ad caelum confugisse H saeculum B 17 uocat B iustitiae H malim expulsa 19 pulsio P iustitiae] iouis iustitiae B ut udd. B2 deser**tio (ui er.) V 21 eumque] quemque B\\ corr.B3 )

419
constrictum, siquidem pater idem omnibus deus est, ut dei patrisque communis beneficia cum iis qui non habent partiatur, nulli noceat, nullum premat, non forem claudat hospiti, non aurem precanti, sed sit largus beneficus liberalis: quas regias esse laudes Tullius existimauit.