Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem et magum fuisse constabat, et ideo alieni nominis titulo adfectauit diuinitatem, quia suo nec poterat nec audebat. noster uero et potuit deus credi, quia magus non fuit, et creditus est, quia uere fuit.

non in quit hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit, sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem diuinitatis adiunximus, quam uos, qui ob exigua portenta deum credidistis.

non est mirum si tu, qui a dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intellegis eorum quae legisti, cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant quibusque sacramentum dei fuerat adsignatum, tamen quid legerent ignorauerint.

disce igitur, si quid tibi cordis est, non idcirco a nobis deum creditum, quia mirabilia fecit, sed quia uidimus in eo facta esse omnia quae nobis adnuntiata sunt uaticinio prophetarum.

tecit mirabilia: magum putassemus, ut et uos nunc putatis et Iudaei tunc [*](B(G)RHSPVJ 1 et] ac BG simulacrum] si mulier BI, corr. B3 aleiitaci H, alexiaci P 2 ephesis H rhlOnorari B3P 3 ergo om. S mortem — quia et om. G post mortem 8. I. ne ds (ne add. m. 2 nunc extersum, ds add. m. 1) B qui Bl, que B2 4 mag*um (n er.) H constStbatetideo part. in ras. ex constatbretinas (alt. a incert.) corr. B3 constat G 5 diuinitatem] id nisi temeraria Bl, corr. B3 pr. nec] non B aud*ebat (i er.) B 6 mag*us (n er.) V et om. H 7 est] est deus H fuit] fuit deus BGH 8 n*oluerit (t er.) B 10 adiun[g]imus G 11 qui ob exigua] quibus exitus B1, corr. B3, s. I. cum eorum add. B2 portenta] pareant Bx, corr. B3, portentw PJ 12 remotus es in mg. P2 prosus P 13 intellegas H iudaei in ras. ex iudices (c minus cert.) corr. B3, iudeiles G 14 lectitauerunt HP. consign(at)[u] ni) G 15 legerent HV, legirent Bl, corr. B3, legerint GRSP dirslce B si quid] qui[t] G 16 restl R1 non] non solum BG in creditum desinit codicis G pag.96 (67) creditum] creditum xpm ll; edd. quoque Christum addunt, sed cf. 6 deus credi, pag. 410, 2 deum credimus, IV 22, 6 ne deum quidem potuisse credi; pariter xpm add. H pag. 410, 2 et xps pag. 376, 9; cf. etiam infra c. 7,10 ad quia; YII 1, 6; 3, 4 esse fabricatum sc. mundum 17 fecit c om. V sed] uerum etiam B uidemus B 18 uaticinio sic R propheta (n i. e. rum add. m. 2) S 19 magnum BHGTY putassem P nunc putatis] nuncupatis B1 (corr. B2) PY, nun*cupatis (c er.) H et] ut H )

410
putauerunt, si non illa ipsa facturum prophetae omnes uno spiritu praedixissent.

itaque deum credimus non magis ex factis operibusque mirandis quam ex illa ipsa cruce, quam uos sicut canes lambitis, quoniam simul et illa praedicta est.