Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non îgitur suo testimonio — cui enim de se dicenti potest credi? —, sed prophetarum testimonio, qui omnia quae fecit ac passus est multo ante cecinerunt, fidem diuinitatis accepit, quod neque Apollonio neque Apuleio neque cuiquam magorum potuit aut potest aliquando contingere.

cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum ueritatem penitus excindere conisus esset, ausus est libros suos nefarios ac dei hostes φιλαληθεῖς; adnotare.

o caecum pectus, o mentem Cimmeriis ut aiunt tenebris atrorem! discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui niues atramentum fuerunt. atquin eadem caecitas est et uero falsitatis et mendacio ueritatis nomen inponere. uidelicet homo subdolus uoluit lupum sub ouis pelle celare, ut fallaci titulo posset in retire lectorem.

uerum esto, inscitia hoc, non malitia feceris: quam tandem nobis adtulisti ueritatem, nisi quod adsertor deorum eos ipsos ad ultimum prodidisti?

prosecutus enim summi dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem [*](BRHSPVj 1 facturum] facturum ypm H profetae (etae tn. 2 in ras. ex 3 uel 4 litt., quarum prima 1) B omnes om. S 2 praedixissent V, praedicassent BRSP, praedicarent H; cf. praedicta 4 non magis] tam B ex factis] exactis S 3 quam] que V illa1 B3 ipsa om. H 4 lambitis C. (fort. conferendum III Reg. 21, 19?), latratis Volkmannus, epist. gratul. pag. 6 praedicta RIIS, praedata Bl, praerdilcata B3, praedicata pile (alt. a expunct.) V 5 de add. B3 6 sed om. H 7 multi H finem R 8 apulleio P maiorum H 9 alia P 10 suae] seu P excidere RHPV 11 nisus B, conixius V ausus] aut sus P «PIAAAIIftKIC P, φΙΛΛΗθ∈IC B, φΙΑΑΗ∈IC R, 0AAAIIINII0CII) (sic) add. H1, 4»IAAAI0€IC S, cJ>IAAAN. 961C V 12 cimmeriis linea del.R 13 atriorem ex scriptura m. primae, de qua haec agnoscuntur satu .... m, corr. tn. 3 B, atriore (sed del. m. 1) atriorem R, tetriorem H, atriosem S, laitriorein V discipuF** (i. e. -lus) ex discipulis S2 14 niuis P atramentum (pr. t ex c m. 2) H 15 pr. et] ea H 16 c*elare (a er.) B ut (II ex a ? m. 3) B 17 possit HP lectorum B1, corr. B2 inscia P1 (corr. P2f) V hoc] uerum hoc H non malitia hoc R 18 tandem] de B\', s. 1. corr. B2 20 summi om. HV, recte? 21 opificum V bonorum quem] bonorumq; R-)

411
bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremque uiuentium confessus es, ademisti Ioui tuo regnum eumque summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti. epilogus itaque te tuus arguit stultitiae uanitatis erroris.

adfirmas enim deos esse et illos tamen subicis et mancipas ei deo cuius religionem conaris euertere.