Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Ergo quia defuerunt aput nos idonei peritique doctores, qui uehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem ueritatis ornate copioseque defenderent, prouocauit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi ueritatem.

omitto eos qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem contigissetque ut eodem tempore dei templum euerteretur, duo extiterunt ibidem qui iacenti atque abiectae ueritati nescio utrum superbius an inportunius insultarent.

quorum alter [*](AUCTORES 17 alter] ignoto nomine ut uid.; Porphyrium significari a Lactantio putauit Baronius, Annal. eccles. II 853 ed. a. 1738 ss., quam sententiam refutat Holstenius, De uita et scriptisPorphyrii, 1630, p. 89. ) [*](BRHSPV] 1 innotuerunt (o ex u tn. 2) S deridederi Sl, tert. de del. S* solent H ergo P 2 disertum] sacrilegum B, desertum H, dissertum S eum] cum S mutata R, inmutata1 P2 una om. H o cyprianum (corr. 11". 2) P 3 quod om. B; qui codd. recent. et edd. eligans S ingenium] in ingenio H 4 contulisset] contulisset unde apparet disertissimo et doctissimo uiro quantum ad sacrilegos adtinet refellendos non facultatem dicendi sed consilium defuisse in eo praecipue quo (stc B, quod edd.) demetrianum ueritatis expertem non ratione prudentiae mundanwe (a m. 2) qua uti in principio debuit sed auctoritate caelestium praeceptorum quorum ille se hostem fatebatur adstrinxit B, quae ad exemplum loci c. 4, 3 ss. conficta sunt hoc accidit H 5 tandem ex tamen V eis om. HPV, ante accidere habet S 6 ieiunus] et ieiunus R in**gratus (te er.) B 7 subtilitatem] per subtilitatem R nec R illam P 8 aceruitatem B* (corr. B7) HV, adceruitatem P poterant HI, poterunt H2 11 ornare H copiosoque P ignoratam P 13 mitto V eam prioribus B eam om. H nequi*quam (c er.) B, nequiquam PF lacesserunt Y 14 Et ego H bythynia BY, bythyania H adcitus R, acciditus V 15 contigissetq;** ex contigissetque S2 ut om. II uerteretur V 17 infortunius H ) [*]( 26* )

404
antistitem se philosophiae profitebatur, uerum ita uitiosus, ut continentiae magister non minus auaritia quam libidinibus arderet, in uictu tam sumptuosus, ut in schola uirtutis adsertor, parsimoniae paupertatisque laudator, in palatio peius cenaret quam domi. tamen uitia sua capillis et pallio et, quod maximum est uelamentum, diuitiis praetegebat: quas ut augeret, ad amicitias iudicum miro ambitu penetrabat eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat, non modo ut eorum sententias uenderet, uerum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret.

hic uero qui suas disputationes moribus destruehat uel mores suos disputationibus arguebat ipse aduersum se grauis censor et accusator acerrimus, eodem ipso tempore quo iustus populus nefarie lacerabatur tres libros euomuit contra

religionem liomenque Christianum, professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subuenire atque illos ad ueram uiam reuocare id est ad cultus deorum, quorum numine ac maiestate mundus gubernetur, nec pati, homines inperitos quorundam fraudibus inlici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis:

itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non uidentibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut pertinaci obstinatione deposita corporis cruciamenta deuitent neu saeuas membrorum lacerationes frustra perpeti uelint.

ut autem appareret cuius rei gratia opus illut elaborasset, effusus est [*](BRHSPYj 1 alltt\'stitem UV proficebatur V 3 jarderet (a ex alia litt., fort-. u) P in*uictu (i er.) S sumptuosus] et sumptuosus B scola HSP r 1 parsimoniae - laudator om. P laudatur V 6 quasi R 7 ageret yr amicitia R iudic*um (i er.) R miro] isto B 9 sententia H ut] in R 10 a oin. R hac] ac RH 11 retardet P disputationes f-es ex -is tIł. 2) R 12 aduersum se om. P aduersus edd. lJi graues P 15 christianonim BR 16 terroribus H hominibus V 17 cultum B 18 nomine Bl (corr. B3) HV maiestatem P post maiestatem hoc ut ille dicebat H 20 patibulo V 21 hoc se söScepisso B 21 obtinationo H 25 cru|ciamenta (ria add. m. 2?) B ne BV, nec // 2f. uellcnt. BSP )

405
in principum laudes, quorum pietas et prouidentia, ut quidem ipse dicebat, cum in ceteris rebus tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita inpia et anili superstitione uniuersi homines legitimis sacris uacarent ac propitios sibi deos experirentur.

ubi autem religionis eius contra quam perorabat infirmare uoluit rationem, ineptus uanus ridiculus apparuit, quia grauis ille consultor utilitatis alienae non modo quid obpugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat.