Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

eo fit ut sapientia et ueritas idoneis praeconibus indigeat. et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt.

ex iis qui mihi noti sunt Minucius Felix non ignobilis inter causidicos loci fuit. huius liber, cui Octauio titulus est, declarat quam idoneus ueritatis adsertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset.

Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis et minus comptus et multum obscurus fuit. ergo ne hic quidem satis celebritatis inuenit.

unus igitur praecipuus et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat et admodum multa conscripsit in suo genere miranda.

erat enim ingenio facili copioso suaui et, quae sermonis maxima est uirtus, aperto, ut discernere non queas, utrumne ornatior in eloquendo an felicior in explicando an potentior in persuadendo fuerit.

hic tamen placere ultra uerba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt quae locutus est et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur: denique a doctis huius saeculi, quibus forte scripta [*](BRHSPVJ 1 haec quasi] doctrina si H quasi om. R 2 fugit quippe quae] fugitque P caelebritatem P 3 ifiit B2 4 forte om. R litteratorum B ad eam se S 5 eius om. B sufficerint (pr. i ex e m. 2) H, sufferunt P iis R, his cett. 6 noti sunt] notist ft add. i i m. 2) S ignorabilis Pl, ra del. m. reccntiss. 7 octauus Bl, octauo* B3 8 se] uere P id om. BRH 9 septimtfus H2, septim (i. e. -mus) S, Et septimus V tertulianus RH omni (i ex e tn. 2) H 10 peritus] repletus ut uid. Bl, in ras. corr. B3 sed] et H parum ont. H 11 minus] nimium H et multum et H obscurum P1, corr. p2, obscurrws V2 fuit delet Heumanmis ergo ne hic quidem] Ne quidem per tot. sed apud doctos non H nchta B3 12 celebritatis (-is ex -es m. 2) R "Unus1 PJ 13 et magnam] maximam H 14 quaesiebat V et om. B, s. I. qui mira add. B3 multa] mata sic Y 15 enim] cum H copiosus H, cupioso vse suaui et quae sermonis] suauitate sermonis quae H cf. Addenda 16 ser- Mi moni R, sermones P non queas] nequeas P 17 facilior SYfJC ff*li*»or, e et ci er.) edd., sed propter antecedens ingenio facili reiciendum est 18 an] aut S suadendo B tam (~ m. 2) R 19 sacramenti H )

403
eius innotuerunt, derideri solet.

audiui ego quendam hominem sane disertum, qui eum inmutata una littera Coprianum uocaret, quasi quod elegans ingenium et melioribus rebus aptum ad aniles fabulas contulisset.

quodsi accidit hoc ei cuius eloquentia non insuauis est, quid tandem putemus accidere eis quorum sermo ieiunus est et ingratus? qui neque uim persuadendi neque subtilitatem argumentandi neque ullam prorsus acerbitatem ad reuincendum habere potuerunt.