Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deos autem neque patres neque dominos esse posse non tantum multitudo, ut supra ostendi, sed etiam ratio declarat, quia neque fictum esse a diis hominem traditur neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur,

siquidem fuisse in terra homines ante quam Vulcanus et Liber et Apollo et ipse Iuppiter nascerentur apparet; sed neque Saturno fictio hominis neque Caelo patri eius adsignari solet.

quodsi nullus eorum qui coluntur formasse a principio atque instituisse hominem traditur, nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne deus quidem. ergo fas non est uenerari eos a quibus non sit homo generatus, quia neque .... a multis generari potest.