Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

fons autem sapientiae et religionis deus est, a quo hi duo riui si aberrauerint, arescant necesse est: quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt nec religiosi.

sic fit ut et philosophi et qui deos colunt similes sint aut filiis abdicatis aut seruis fugitiuis, quia neque illi patrem quaerunt neque hi dominum. et sicut abdicati hereditatem patris non adsecuntur et fugitiui inpunitatem, ita neque philosophi inmortalitatem accipient, quae est regni caelestis hereditas, id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animaduersio ueri domini aduersus [*](EPITOME c. 4] cf. c. 2, 2. 1-17] c. 36, 1. 2 s. 5. ) [*](BRHSPV] 1 se ex sit 82 sit H 2 rsapientia1 Rl expectat B (ad) B quae] quia H amorem — exigit om. SI, in mg. hoc amorem. cultus uero ad seruos qui exigit S5 religio] sapientiae religio R 3 quae] quia H 4 hi] et hi H, hi* (i er.) P ac] et H uereri] uenerari HP 6 et (ante patris) om. V et (ante amare) om. V eundem H filii1 B3 7 a s. l. B, om. II 9 sapientia HV 11 ita] ita ut V 12 uidetur H 13 sensuiii (exp. m. 3) B, sensu* (m er.) P actu* (m er.) P 14 riuos V et ex H <et) sapientiae Heumannus 15 hii B, hii (exp. m. 2 ?) P riui (ui in ras. ex 3 litt. m. 2) H 17 et (post ut) om. RP 19 hii (exp. m. 3) P, hi ex in V2 et] sed H 20 adsequitur Hl, adsequuntur (ass- S) H2SP impunitate H 21 philosophi neque S quae] **quae (ne er.) B, qute (ae ex a m. 3) P 22 ille V 23 sempiternae om. P 24 effugiunt P1, corr. P3 animaaduersio B ueri om. B )

283
fugitiuos suae maiestatis ac nominis.

deum uero esse patrem eundemque dominum utrique ignorauerunt, tam cultores deorum quam ipsi sapientiae professores, quia aut nihil omnino colendum putauerunt aut religiones falsas adprobauerunt aut, etiamsi uim potestatemque summi dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi deum, et Marcus Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam condicione a supremo deo esse generatum, tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium.