Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

id est reuelari et intellegi mysterium dei non potuisset uerum scriptura omnis in duo testamenta diuisa est illut quod aduentum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, uetus dicitur, ea uero quae post resurrectionem eius scripta [*](EPITOME 4—6] c. 42, 3. ) [*](AUCTORES § 1] cf. Tertull. ApoL c. 21 (I pag. 203): nam nec — docerent. 10] \'testamentum* interpretatio Itala, διαθήϰη LXX (\'pactum\' uel \'foedus* Vulg.) Exod. 19, 5; Deuter. 5, 2s. et saepissime; cf. loco Ieremiae § 6. ) [*]( ANACTACfO B KAHTOIC jR, rAHTOIC SP, KANTOIC V, 0NHTOIC B, KAHTOfC Scdulius άρχὴν] XHY SP ϰλητοι̃ς άρχὴν cum Lad. idem illi codd. Sibyll., ipxh θνητοι̃ς alteri, sed ad ϰλητοι̃ς et θνητοι̃ς (quod in B est) cf. Augustin. reuocatis mOACISAC R, VnOACIEAT B, ΠΟΔЄΙΞΑC SP, ΥΠΟΔΙΞΑC V Sedulius; ύποδείξας cum Lact. idem illi SibyU. codd., ὲπι- δεɭξας alteri interpretatio lat. Augustini in SP, dissimilis ap. Sedulium. ad loc. SibyU. cf. Struuium, opusc. I 82 ) [*](B(G)RHSPV] 1 uita (~ m. 3) B adquaesiuit Bl, in ras. corr. B3 2 aliae H ni R cretirderit P3 3 in eum om. P et om. 81 (7 add. S7) Pl, add. P* portanda H 4 profectus est R iudaeis se P 5 in] ad V sanaret V 6 iterum] igitur H litteras (r et s in ras. m. 2) B, litteris H 7 patefacit R 8 respici B1, corr. B* 9 adnuntiabat H, indicabant V moses S et] ut V ipsi om. V 10 quae] g in ras. 82 est] erat B testator (o ex u) H, testatus V 13 nis i P1 Christus] scriptus H 15 om̃ is, S2 dua H quod om. H 17 hinc fere incepit codicis G pag. 85 (158) ter scripta, in qua nihil legi poterat )

365
sunt, nouum testamentum nominatur.

Iudaei uetere utuntur, nos nouo: sed tamen diuersa non sunt, quia nouum ueteris adinpletio est et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos heredes regni aeterni facit abdicato et exheredato populo Iudaeorum, sicut Hieremias propheta testatur, cum loquitur talia:

ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neclexi eos, dicit dominus.

idem alio loco similiter ait: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.

cum sit hereditas eius caeleste regnum, non utique ipsam hereditatem se dicit odisse, sed heredes, qui aduersus eum ingrati et inpii extiterunt.