Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam quod ait portentifica illum opera fecisse, quo maxime diuinitatis fidem meruit, adsentiri nobis iam uidetur, cum dicit eadem quibus nos gloriamur.

sed colligit se tamen et ad daemoniacas fraudes redit. cum enim uerum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor uidebatur, nisi quod ab eo ueritas expresserat, mendacio fallente (obs)curasset. ait ergo illum fecisse quidem opera miranda, uerum non diuina uirtute, sed magica.