Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? sed ueritate pressus negare non potuit quemadmodum se res haberet, sicut illut, quod ait sapientem fuisse.

quid ad hoc, o Apollo, respondes? si sapiens fuit, ergo doctrina eius sapientia est nec ulla alia, et sapientes qui secuntur nec ulli alii. cur igitur uulgo pro stultis et uanis et ineptis habemur, qui sectamur magistrum etiam ipsorum deorum confessione sapientem?