Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo ut coepimus< explicemus.

Summus igitur deus ac parens omnium cum religionem suam transferre uoluisset, doctorem iustitiae misit e caelo, ut nouis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret, non sicut ante fecerat per hominem, sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo patri similis existeret.

ipse enim pater deus, origo et principium rerum, quo-niam parentibus caret, ὰπάπωρ atque ὰμήτωρ a Trismegisto uerissime nominatur, quod ei nullo sit procreatus. idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ὰπάτωρ atque ὰμήτωρ.

in prima enim natiuitate spiritali ὰμήτωρ fuit, quia

sine officio matris a solo deo patre generatus est, in secunda uero carnali ὰπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio uirginali utero procreatus est, ut mediam inter deum hominemque substantiam gerens nostram hanc fragilem inbecillamque naturam [*](4 in ultimo libro] c. 20. 24. ) [*](EPITOME 7—11]c.38,8. 14—317,3] c.38,ss. 19-317, l]c.39,7. ) [*](AUCTOBES 9 s. 317, 7 (deum)] cf. Cypr. p. 68, 10. 13 s. a Trismegisto] cf. pag. 26, 2. ) [*](EXPILATOBES 14-19] cf. Isidor. orig. VU 2,12. ) [*](BRHSPV] 1 et] ut Bx, corr. B3, om. HV tunc] cum H, tum P 2 uero H obtinet B 5 libro om. S disseremus (alt. e ex i m. 2) H loquamur BI, corr. BJ 8 ante uel post transferre fort. excidit ad gentes, cf. pag. 306, 12 noluisset P1, corr. P3 de caelo H 9 nobis Bl (corr. B3) H uel om. P 10 nasci om. V .11 patri] deo patri H, patri. (H er.) S 12 deus pater V; deus pater et origo edd. 13 apatora H ametora (om. a) H, AMЄΤΩΡ V trismegistos H, trismegistro SVac 14 ex om. H 15 et om. BSV fieret om. S apator atque ametor (e in ametor ex i P3) BHPV, amater atque ametur sic S 16 spuali* (a er.) S ametor C 17 patre deo H 18 apator C fuit om. P <e) uirginali Heumannus 19 est utero procreatus R 20 nra (alt. - m. 2) S hanc nostram B inbecillemque P )

317
quasi manu ad inmortalitatem posset educere.

factus est et dei filius per spiritum et hominis per carnem, id est et deus et homo. dei uirtus in eo ex operibus quae fecit apparuit, fragilitas hominis ex passione quam pertulit: quam cur susceperit paulo post docebo.

interim et deum fuisse et hominem ex utroque genere permixtum prophetis uaticinantibus discimus.