Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cogitanti mihi et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum et mirum pariter et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis deosque multos esse credentis in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate neque religio dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in caelo summum bonum quaerentibus, sed in terra.

quam ob causam profecto saeculorum ueterum mutata felicitas est. coeperunt. enim relicto parente et constitutore omnium deo insensibilia digitorum suorum figmenta uenerari. quae prauitas quid effecerit aut quid malorum adtulerit, res ipsa declarat.

auersi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia uideri tangi conprehendi non potest, et a uirtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque inmortales, ad hos corruptos et fragiles deos lapsi et studentes iis rebus quibus solum corpus ornatur alitur delectatur, mortem sibi perpetuam [*](B(G)RHSPV} 1 ab initio libri incepit codicis G pag. 71 (42), in qua nihil legi poterat 3 Cogitanti PV edd., conl. Cic. de or. I 1, 1 (cogitanti mihi saepenumero et memoria uetera repetenti perbeati fuisse ... illi uideri solent), p. Deiot. 13, 88 (haec ille reputans et dies noctesque cogitans), Minuc. Fel. c. 1, 1 (cogitanti mihi et cura animo Oleo Octaui ... memoriam recensenti), Consideranti BRHS post mihi hoc constantine imperator R, constanti imp. S; cf. Prolegomena 4 et (ante mirum) del. Heumannus 5 quod om. H saeculi om. P stultitiae P, stultitiam V suscipientes BH 6 credentes (sed tert. e ex i B m. 2 uel 3) BHP1, -es in -is corr. Ps ignorationes sui HI, ignorationem ui H7 ignorantiam V 7 ex] ab H ueritate* (m er.) II neque religio dei ueri om. P 8 ueri dei B tenetur H 9 caelum RSPcorr. P3 terra (~er.) B 11 insensibilia digitorum] insensibilium P 13 efficerit Bl (corr. B3) H 15 et Bar (nunc eras.) R, om. SP, ut HV 16 et ex ei B3, et SP e quae sunt aeque inmortales om. P 17 faciles R iis Bl, iis R2, his cett. 18 peryeltuam P3 )

275
cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt, quia morti corpus omne subiectum est.

insecuta est igitur huiusmodi religiones iniustitia et inpietas, sicuti fuerat necesse. desierunt etenim uultus suos in caelum tollere, sed deorsum mentes hominum depressae terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant.

secutum est discidium generis humani et fraus et nefas omne, quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et breuia maluerunt maiorque hominibus ad malum fides fuit, qui prauum recto, quia praesentius fuerat, praetulerunt.

sic humanam uitam prioribus saeculis in clarissima luce uersatam caligo ac tenebrae conprehenderunt: et quod huic prauitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tunc demum sibi homines sapientium nomen uindicare coeperunt.

tum autem nemo sapiens uocabatur, cum omnes erant: utinamque nomen illut aliquando publicum quamuis ad paucos redactum tamen uim suam retineret.

possent enim fortasse pauci illi uel ingenio uel auctoritate uel adsiduis hortamentis liberare populum uitiis et erroribus. sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis adrogantia nullum eorum qui uocarentur appareat fuisse sapientem.

et tamen prius quam haec philosophia quae [*](AUCTORES 6 s.] cf. Quid. Metam. 1128 ss. § 8] cf. Cic. Tusc. V 3,7. ) [*](B(G)BHSPV] 1 post diis excidisse suis inanibus (ef. V 12, 13) uel simile existimo, (his) diis Schoellius corporbus sic H, corporibus V quaesiuerunt H 2 omne corpus B huhrs mundi S 3 religionis HP1, -is in -es corr. P3 et inpietas om. R sicut H 4 enim BSHP suos (pr. s add. m. 3) P sed] et B muntes Bac a Meutes incipit codicis G pag. 72 (41) paene tota lecta 5 hominis P religionibus P3 6 inheserunt (a s. I. eras., quod add. m. 2) B, [heserunt] G 7 omne om. H, omnes (exp. m. 3) P sjhtis (c cr.) S, sptis (i. e. spertis) Y 8 temporalia] corporalia H 9 maior H malum] prauum H fidew P; impetus Heumannus 10 recti5 ex rectu S1 quia] quoniam S praesentium B, presentis H 11 uersata II 12 cõ | praehenderunt (a del. m. 3) B huic V3 13 erit R1 tum (scd m ex uc B3) BS homi - esapientium (corr. m. 2) V 14 sapientiae B, s[a]pie[ntiae] G tu ( ̃m. 2) H 15 utinam II 16 aliquando om. H ad] apud H 17 retinere*t (t final. ras. ex N) B 18 uel adsiduis hortamentis om. R alt. uel om. H a uitiis P 19 occiderant V 20 adrogantia] adroganti adsumtione R uocaretur GH 21 et] sed V quaeque V ) [*](18* )

276
dicitur esset inuenta, septem fuisse traduntur, qui primi omnium quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt.

o miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt qui hominum uocabulo cierentur! nemo enim potest iure dici homo nisi qui sapiens est.