Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est: nam si nihil omnino scias, id ipsum, sciri nihil posse, tolletur.

ita qui uelut sententiae loco pronuntiat nihil sciri, tamquam perceptum profitetur et cognitum: ergo aliquid sciri potest.

huic simile est illut quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum, somniasse quendam ne somniis crederet. si enim crediderit, tum sequetur ut non sit credendum, si autem non crediderit, tum sequetur ut credendum sit.

ita si nihil sciri potest, necesse est id ipsum sciri, quod nihil sciatur, si autem scitur non posse sciri, falsum est ergo quod dicitur nihil sciri posse. sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans seque dissoluens.

sed homo uersutus ceteris philosophis scientiam uoluit eripere, ut eam domi absconderet — nam sibi illam profecto non adimit qui aliquid adfirmat, ut ceteris adimat —: sed nihil agit; apparet enim ac furem suum prodit.

quanto faceret sapientius ac uerius, si exceptione facta diceret causas rationesque dumtaxat rerum caelestium seu naturalium quia sunt abditae nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inueniri quaerendo non possint.

qua exceptione interposita et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae, et se ipsum calumniae inuidia liberasset et nobis certe dedisset aliquid quod sequeremur.

nunc autem [*](B(G)HRPV} 1 nihil] nihil sciri posse B ex 3 2 aliquod Rl scire HP omni H 3 ita qui PV, itaqurend B1, itaque RH, itaque qui edd. 4 praeceptum B1, corr. B3, perceptum (alt. p ex r m. 2) V profiteretur B 5 scire H est om. B quod] quod philosophis H 6 scolis HP asystat i* (n er.) H, asystita Vile omniasse (1 ? er.) B 7 somnis H sequitur BHV 8 non sit credendum] non credeardum (n m.2) sit H, credendum non P si autem — credendum sit om. BH, eadem uerba cum insequenti ita om. P tunc BH, om. P sequetur V, sequitur BRH, om. P 10 scitur] sci*tur (a er.) H non posse] posse nihil edd. 11 quo\'d\' (d m. 1 ?) dicijtur P 12 dicam ut uid. Bx, dogma in ras. corr. B3, digma V1 ipsum BR0,0 (ras. corr.) H seque. fa ? er.) V 14 ab A[b]sc[on](deret) incipit codicis G pag. 45 (166) ter scripta, cuius in uerss. 1. 2 perpauca legebantur ademit H 15 an enim (illa) ? ac — prodit om. P 16 furorem BR sapientius ac] hoc H 18 nelCJ H1, ne V 19 nullum B 20 possunt BH quae BarPl, e eras. in B, e del. P3 21 nec H\' quaei-Crent P3 modum] admodum H cogitationis* (1 er.) B )

190
cum ab aliis sequendis nos retraxerit, ne uelimus plus scire quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit.

quis enim uelit laborare, ne quicquam sciat, aut eiusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat? quae si doctrina est, scientia constet necesse est, si non est, quis tam stultus, ut discendum id putet in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur?

quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putauerunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est.

Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem quam ipsi moralem uocant, in qua totius philosophiae ratio contine-. tur, siquidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas.

et quoniam in disponendo uitae statu formandisque moribus periculo maiore peccatur, maiorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat uiuere.

illic potest uenia concedi, quia siue aliquid dicunt, nihil prosunt, siue delirant, nihil nocent, hic uero nullus discidio, nullus errori locus est. unum sentire omnes oportet ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere, quia si quid fuerit erratum, uita omnis euertitur.

in illa priore parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est, quod obscura rerum ratio cogit diuersa et uaria sentire, hic ut plus periculi est, ita minus difficultatis, [*](EPITOME 10—191, 3] c. 27, 5. c. 7] c. 28, 13 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 relaxerit F 2 pissimus (corr. m. 2) H quodque H rctraxerit HP 3 nec H \'alut V7 4 eti(a)m B l per dat (corr. m. 2) V 5 scientiam P 6 stultum F1, ras. et s. I. corr. F5 putet] et ut F1 aut om. H discitur] scitur Hx 7 sciri (alt. i ex e m. 3) P 8 putar ) ri uerunt] potuerunt, Hl 10 \'patem\' P2 11 mortalem (corr. m. 2) V 12 pr. in om. H oblectatio R1 haec RVI, e del. V1 13 a Ta.[s](£\'t) quoniam incipit codicis G pag. 46 (165) ter scripta, cuius in mrss. 1-16 pleraque legebantur 15 adhibere Bl (corr. Bs) HP uidere F1 illuc Vi illic enim edd. 16 conce»di H iprosunt P 17 delirant (e ex i m. 3) P nocens F1 discidio nullus intercidisse in G spatiis et uestigxis littera- 1 omoia rum indicatur, dissidio R, discidrilo F2 20 omnis euertitur] omeuertitur (corr. m: 2) V 21 diuerse Pae 22 sentiri (alt. i ex e) Bs hic ut] in hac sicut H ita om. P )

191
quod usus ipse rerum et cottidiana experimenta possunt docere quid sit melius et uerius.

uideamus ergo utrumne consennant aut quid nobis adferant, quo rectius uita degatur.

non necesse est omnia circumire, unum eligamus ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapientiae cardo uersatur.

Epicurus summum bonum in uoluptate animi esse censet, Aristippus in uoluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum uoluptate iunxerunt. Diodorus in priuatione doloris summum bonum posuit, Hieronymus in non dolendo, Peripatetici autem in bonis animi et corporis et fortunae.

Herilli summum bonum est scientia, Zenonis, cum natura congruenter uiuere, quorundam Stoicorum, uirtutem sequi. Aristoteles in honestate ac uirtute summum bonum conlocauit. hae sunt fere omnes omnium sententiae.

in tanta diuersitate quem sequimur? cui credimus? par est in omnibus auctoritas. si eligere possumus quod est melius, iam non est nobis philosophia necessaria, quia sapientes iam sumus qui de sapientium [*](EPITOME 3- 6] c. 28, 1. 13 (cardine). 6 Epicurus] c. 28, G. 7 Aristippus] c. 28, 3. Callipho et Dinomachus] c. 28, 7. 8 s. Diodorus, Hieronymus] c. 28, 4. 10 Peripatetici] c. 28, 8. 11 Herilli] c. 28, 11. Zenonis] c. 28, 5. 12 Stoicorum] c. 28,9. Aristoteles] c. 28,10. ) [*](AUCTORES § 7 s.] cf. Cic. Acad. H 42, 129.131; Tusc. V 30, 84 s. 6 s. (Epicurus)] cf. ad frg. 452 (pag. 294, 14). ) [*](B(G)RHPV} 1 co*tidiana (t er.) B, cotidiaua HPV 2 quod B V t iri 3 aut] ad V1, s. I.1 aut V2 de//////gatur (corr. m. 2) V 4 uuum] cum unum BR 5 ac om. H in quo] quod P1, d del. P3 6 uertatur Hartelius uoluutate H esse* V 7 aristipus (pr. i ex e fit. 3 ?) P uoluntate H callifo (alt. 1 in ras. ex d ? m. 3) B, callifon H Dinomachus] dinomachus curenaici H 9 ponit Hieronymus BP, Hiergonymus V 11 herilli II,, eriilli ut uid. BI, eriulis B3, erilirsl R2, erillis P, Erilli V est] in, sed nunc eras. B, esse P scientia (~ m. 3) B, scientiam R (sed ante s. 1. secundum add. R1) P, sapientia V1, ras. et s. I. corr. V2 zenon B 12 a <Ue)[ra](quor)[u]ndam incipit codicis G pag. 47 (156) ter scripta, ctiius in uerss. 1. 2 pleraque legebantur quorumdam B stoic*orum (i er.) B uirtutem pi, m del. P3 14 haec P1 (c del. P3) V omnes om. V, foii. recte; cf. Minuc. Fel. c. 20, 1 exposui opiniones omnium ferme philosophorum ominium (pr. i exp. et alt. i inseruit m. 3) P senteutentiae P 15 sequemur et credemus Heumannus cui (c ras. ex q) V ominibus R 16 iam om. H 17 necessaria H7 sententiis sapientium H tsapientium V )

192
sententiis iudicemus.

cum uero discendae sapientiae causa ueniamus, qui possumus iudicare qui nondum sapere coeperimus, maxime cum praesto adsit Academicus, qui nos pallio retrahat ac uetet cuiquam credere nec tamen ipse adferat quod sequamur?