Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si autem fieri non potest ut sit potentius deo quicquam, quem necesse est perfectae esse uirtutis potestatis rationis, idem igitur materiae fictor est qui et rerum ex materia constantium. neque enim deo non faciente et inuito esse aliquid aut potuit aut debuit.

sed probabile est inquit materiam rerum [*](AUCTORES 9. 25] cf. pag. 132,13-16. ) [*](BRSHPV] 2 non esse — trasfuga, (stc) prouidentiam in mg. add. tn. 1 uel al. m. att<. S 3 transagura H 4 uellis P 5 dictata RS 7 achademicorum BSH, acedimicorum P 8 ipsius V 9 rerum ont. P a s. l. P2\' 10 nihil] non B 11 itaque — probabile oMt. P mihi] nichil S 14 cui rtM. ex cum F, cum codd. recent. et Heumannus opi6cTum H2 14.15 diNeret (differt H) igitur ab homine illa diuina uis SH 15 difFert BHPз s. l., diSerre P\', differret r si om. B si ut] sicut F 16 indiget (g ex c M. 3) P moliri F 17 sit S 19 quo* (d er.) F potentia. fm er.) JS 20 post disponere haec fieri non potest propria facere quam aliena disponere f, expunx. P2 21 quem] quam S 22 perfectac (exp. w. 2) V 23 fictor est] fictorem S, factor H 24 esse add. H2 )

134
(et) habere et habuisse uim et naturam suam. quam uim potuit habere nullo dante, quam naturam nullo generante? si habuit uim, ab aliquo eam sumpsit. a quo autem sumere nisi a deo potuit?

si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. a quo autem nisi a deo potuit procreari? natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest: si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea deus sit