Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur, nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in deo, quem profecto ad inbecillitatem hominis redigis, cui nihil aliut quam opificium concedis.

quo igitur ab homine diuina illa uis differet, si ut homo sic etiam deus ope indiget aliena? indiget autem, si nihil moliri potest, nisi a.b altero illi materia, ministretur. quod si fit, inperfectae utique uirtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. quo ergo nomine appellabitur qui potentia deum uincit?

siquidem maius est propria facere quam aliena disponere.