Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quid igitur maiestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate uel ut aliud fierent uel ut omnino ne fierent? idcirco aput Horatium Priapus ita loquitur:

  1. olim truncus eram ficulnus, inutile lignum
  2. cam faber incertus scamnum faceretne Priapum,
  3. [*](EPITOME 22-24] c. 20, 6. )[*](AUCTORES 16] de uat. dcor. I 32, 91. 7 ss.] S:tt. I 8, 1 -ss. )[*](BRSHPV] 2 aci*re V 4 sciuet J<\' 5 iis «. l. M is P2 ucra (~er.) V 6 ut] ut aut P 7 incident V 8 id om. PV1 figuram H 10 humanae B2 progredi JEf 11 sustuleruut] sustinerunt sic jK\', s. l. fals<M esse sciueruttt R2 14 itaque H, it<t oMt. V sapientiae tH mg. P2 15 uequKTuat R1SP, neuerunt H 16 discerent R2 17 uorK (~ erj B possim codd. CtC. conuicerẽ (~ m.2) S 18 uires r<M. e< s. l. ex utr:ts V2 23 aliquod B 24 nc ficrfut] nou fierent B, eftigereut S, nOli effierent P 26 incertum P )
    108
  4. maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque
  5. maxima formido.

quis non sit hoc tanto custode securus? fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant, cum aues ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabre factis id est hominum plane similibus insidant nidificent inquinent.

sed Flaccus ut satirici carminis scriptor derisit hominum uanitatem, uerum u qui faciunt, seriam rem facere se opinantur.

demque poeta maximus, homo in cetens prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipit, cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet:

  1. et custos furum atque auium cum falce saligna
  2. Hellespontiaci seruet tutela Priapi.

adorant ergo mortalia aut a mortalibus facta: frangi enim cremari perire possunt. nam et tectis uetustate labentibus saepe comminui solent et consumpta incendio dilabuntur in cinerem et plerumque, nisi sua illis magnitudo subuenerit aut custodia diligens saepserit, in praedam furibus cedunt.