Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nunc uero maior nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est, quorum summa doctrina et eloquentia quasi moles aliqua mihi opponitur. [*](B(G)RpHPV] 1 religione H 2 ubi\'cum\'que (cum m. 1 uel 2) B simutachnnn JB 3 ex om. R diuini\'s\' P2 rebus] in rebus R in] e Bl, corr. B3 i 4 carent] apparent B religione B1, religiones B2, religiones B3 pst potest (exp. m. 2) V 5 fuit B\', corr. B3 quod quidem — potest OM. jR 6 enim ow. V 8 fuco] facie B metitur (~ Mt. 2) V 9 imitatio (pr. i ea\' e m. 2) P 10 mim\' (\' w. 2) V 13 habent B 14 infernam (exp. M. 2) P 15 rationis (alt. i ex e Mt. 2) P statutus (exp. m. 2)V 16 \'ac* (s. l. nt. 2) semper adtendere B a Qui fecerit incipit codicis C p. 39 (5) paene rota lecta 17 hic (ante homo) otM. H 18 quadripedis P 19 instantem V ac rectum] arrectum V fecerit B\' (er exp. B3) G agnoaeht (g ex c M!. 2) P 20 ni H 21 caeleste B\' (corr. B3) <? 22 inuete**ratos H nobis oMt. B1 (post difficilior s. l. add. B3) G 24 quasi] quales B\', corr. B3 mihi oMt. P a ponitur (fol. 52b) usque od fateantur (176, 11) multas litteras euanidas renouauit w. 3 B )
nam ut illic multitudine ac prope consensu omnium gentium premebamur, ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum.
quis autem nesciat plus esse momenti in paucioribus doctis quam in pluribus inperitis?
sed non est desperandum istos quoque de sententia. deo et ueritate ducibus posse depelli nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent.
modo illut uerum sit quod ipsi solent profiteri, studio inuestigandae ueritatis se teneri, efficiam profecto ut quaesitam ueritatem diu et aliquando inuentam esse credant et humanis ingeniis inueniri non potuisse fateantur. [*](B(G)RpHPV] 1 illoc J3\', corr. B3, illuc V multitudinem H prope] paene (a s. l. B3) BH, [pene] G consensum H 2 premebamur] ueritas premebatur B, ueritas [praemeba]tur C, praemebatur P 3 nesci\'a\'t B3, nesciat (ciat in ras. ex ciunt M< uid.) P, nesciat r 4 disperandum y 5 deo — ducibus] dei et ueritate 2f 6 solB ( m. 2) V 8 sese R, se OMt. P 9 efficiant H profecto oMt. P malim ueritatem diu quaesitam 10 inuenire R 11 posse BG in fatean(tur) desinit codicis G pag. 39 (5), spatio duorum extremorum uersuum uacuo; quae sequitur pag. 40 (6) M< in fine libri uacua est L . CAELI FIRMIANI LACTANTI DE ORIGINE ERRORIS — LIBER SECUNDUS EXPLICIT INCIPIT DE FALSA SA- PIENTIA LIBER TERTIUS LEGENTI UITA IN XPO IHU B; sub- scriptione carent RM; FIRMIANI LACTANTI DE FALSA RELIGIONE DEOR . LIB II_ EXPLIC INCPT . DE FALSA SAPIENTIA PHILO- SOPHORUM LIB TERTIUS H; DE ORIGINE ERRORIS LIBER SE- CUNDUS EXPLICIT INCIPIT DE FALSA SAPIENTIA LIB m P; XPLICIT (sic) LIBER U INCIPIT LIBER III add. V2)
Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictisque tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret.
quod quidem duabus ex causis fieri uellem: uel quod magis possent credere homines ornatae ueritati, qui etiam mendacio credunt capti orationis ornatu lenocinioque uerborum, uel certe ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.
sed quoniam deus hanc rei uoluit esse naturam, ut simplex et nuda ueritas esset luculentior, quia satis ornata per se est ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium uero specie placeret aliena, quia per se corruptum uanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum, aequo animo fero ingenium mihi mediocre esse concessum.