Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi apparet religiones istas tot modis esse uanas quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant uel terram uenerantur uel spiritibus inpuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere eosque inpietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani deum susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint.
Quicumque igitur sacramentum hominis tueri rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet et erecta mente oculos suos tendat in caelum. non sub pedibus deum quaerat nec a uestigiis suis eruat quod adoret, quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est: sed quaerat in sublimi, quaerat in summo, quia nihil potest esse homine maius nisi quod fuerit supra hominem. deus autem maior est homine: supra ergo, non infra est nec in ima potius, sed in [*](EPITOME 2-10] c. 25, 1 uel quod spiritus - uelis. 11-17] cf. c.25,1. ) [*](BRpHPV] 2 et ad caelestia R ante spiritus rasura, fort. scs er. V 3 sunt B 4 possunt BPV 6 mortiferas F\', corr. P2 7 sit] est B omnibus P 8 ad H iis s<y., his BRHV, hiis P quia] quoniam B 13 e\'s\'t Bx 14 uel ow. B inpuris] inmundis J3, inportunis H mancipantes B ratione H 15 teneri, sed i ras. ex e H 16 rebelles (tert. e ex o) P aduersum B 17 inexplicabilibus R, inexpiabilib; f sacri\'s\' V21 18 qu*tcuq. (ae cr., i w. 2) V rationeque B, rationem quae P1, aK. a dtl. P2 19 naturae otM. B post suae s. l. uitae B2 se ont. R \'et\' B3 20 sup pedibus V 21 erigat H 22 intra HP hominem] homines V 23 sũ***mo ex sublimo V 24 maius] melius B1, corr. B* maior] si maior B, maius PV 25 in utroque loco om. P )
quare non est dubium quin religio nulla sit ubicumque simulacrum est. nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est nisi in rebus caelestibus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse caeleste in ea re quae fit ex terra. quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest.
quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est, nec potest umquam ueri nomen accipere quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. si autem omnis imitatio non res potissimum seria., sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est.
praeterendum est igitur taisis omniRus uerum, calcanda terrena., ut caelestia. consequamur.
ita enim se res habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de caelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit, ideoque oportet rationis ac status sui memorem non nisi ad superna niti semper ac tendere.
quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique caelo dignus iudica-bitur, quem suus parens non humilem nec ad terram more quadrupedis abiectum, sed stantem potius ac rectum sicut eum fecit adgnouerit.
Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem muetera.tos depulimus errores.