Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi luno alterum Ganymeden uerebatur, cor iuuentus Romana luit poenas? uel si dii tantummodo duces curant, ceteram multitudinem neclegunt, cur Varro solus euasit qui hoc fecit et Paulus qui nihil meruit occisus est? uidelicet nihil tunc Romanis accidit fatis lunonis iniquae, cum Hannibal duos exercitus populi Romani et astu et uirtute confecit.

nam Juno audere non poterat aut Carthaginem defendere, ubi arma eius et currus fuit, aut Romanis nocere, quia

  1. progeniem — Troiano a sanguine duci
  2. audierat, Tyrias olim quae uerteret arces.

sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitiscentes uiuentibus plagas tendunt. itaque siue illut periculum quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse, siue non potest, id agunt ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. ita sibi aput homines qui eos nesciunt auctoritatem pariunt ac timorem.

hac uersutia et his artibus notitiam dei ueri et singularis apud omnes gentes inueterauerunt. suis enim uitiis perditi saeuiunt et grassantur, [*](EPITOME 18-172, 7] c. 23, 9. ) [*](AUCTORES 7] Verg. Aen. VIII 292. 10 s.t ibid. I 16. 11 s.] ibid. I 19 s.: cf. Seru.: \'audierat\' n Ioue aut a. Fatis. ) [*](B(G)RpHPV] 1 an post puerum excidit histrionem ? cf. Valer. Mo.c. . in tensa] intentas V intens:nouis in ras. ex iufensoouis «< Mtd\'. B3 exui uas F\', in ras. corr. V2 tendendas H conlocarat B 3 est oMt. V ganymedem (g ex c ? V2) RV, ganumede H2; cf. I 23, 3 5 neglegunt RH, . ueglpguutur (exp. m.2) V cum B1 (fon-. B3) V 7 factis P iniquae OHt. V 8 annibal P Romani om. F et F, oMt. cett. actu H 9 uou oNt. V aut (a (MM. Mt. 2) P karthaginem H 11 a* (c er.) 2f, a add. V2 deduci H inter progeniem et Troiano ap. Verg. hoc sed enim 12 quwe J3, quaej V2 uerterat If, euerteret P crees V 13 delitiscentis B\', corr. B3, delitescentes R 14 uiuentibus] hominibus y 15 immine\'t\' P2 uideri] uitari F\' 16 a Rum couteinptum incipit codicis G pag. 37 (122) paene tota lecta 18 actoritatem R hac] ac JT et om. BG 19 apud om. B 20 perditi* (s er.) seuiunt (s add. m. 2) V seruiunt C grassantur H2 )

172
ut perdant.

idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas.

Dicet aliquis \'cur ergo deus haec fieri patitur nec tam malis succurrit erroribus?\' ut mala cum bonis pugnent, ut uitia sint aduersa uirtutibus, ut habeat alios quos puniat, alios quos honoret. ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare; de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio.

differt igitur, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute caelesti, sicut

  1. uatum praedicta piorum
  2. terribili monitu horrificant.

nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta. sit uirtus, sit etiam perfecta.