Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae si constat idcirco esse tacta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus?

uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri.

fuit enim necesse conpluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se locumque mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest.

iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptasque moreretur?

itaque nullo modo fieri potest quin ab aliquo fuerit educatus: nisi forte animalia omnia non [*](AUCTORES 7-9] cf. ibid. 809-819. ) [*](BRp.HPV] 1 possunt r° ⌜e⌝sse f 2 umorl\' P2 e] et P 3 item] iterum P 4 funderentur B 5 inextricabilisque B, inexplicabilisque cett., Buenemannus conl. de opt/\'. c. 8, 9, sed c/\'. de opif. c. 18, 1; Inst. III 17, 17 6 sequuntur HPV 7 manaret (e in ras. ex a ? Mt..2) J? 8 constant B\', corr. B* facta esse RP ⌜ut⌝ R2 recens edita] reconsendi B 9 post alimentum ytoc uel non haberent alimentum B1, expunx. B3 10 nescio qua om. H 11 tameu] ergo B ⌜an id\' B3 12 dictitant] iactant H 13 e] et P°\'\', s. l. corr. m. 1 ? si om. P ⌜quam⌝diu JRx 14 ⌜hifans⌝ B3 inteUeget] hoc intelleget B, sane intelleget R potuisset. V1 15 fuisset H necesse enim fuit P cum pluribus V 16 eiectos B confirmati⌜s neru!s\' B3 17 unius OM. B 18 annis F\', s del. P2 iam oMt. JR iu eodem HVar eodem loco et OM. P 19 et∗∗ (in er.) eodem modo F\', w mg. et eodem modo repetiit V2 fusus B permultis mensibus B 20 ac] ut coni. Thilo quem] quod BPV 21 ministraret F\', corr. P2)

154
tenera nata sunt, sed excreta, quod ut dicerent numquam illis uenit in mentem.

omnis igitur illa ratio inpossibilis et uana est, si tamen ratio dici potest qua id agitur, ut nulla sit ratio. qui enim dicit omnia sua sponte esse nata nihilque diuinae prouidentiae tribuit, hic profecto rationem non adserit, sed euertit.

quodsi neque fieri quicquam sine ratione neque nasci potest, apparet esse diuinam prouidentiam, cuius est proprium quod dicitur ratio. deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem.

quod Cicero quamuis expers caelestium litterarum uidit tamen, qui libro de legibus primo hoc idem tradidit quod prophetae.

cuius uerba. subieci. animal hoc prouidum sagax multiplex acutum memor plenum ra.tionis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia.

uidesne hominem quamuis longe a ueritatis notitia remotum tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a deo hominem potuisse generari?

sed tamen diuinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem dei opus esse testatur:

  1. ὃς μόνος ἐστὶ θεὸς ϰτίστης ὰϰράτητος ύπάρχων
  2. αὐτὸς δ\' ἐστήριξε τύπον μορϕῆς μερόπων τε -
  3. [*](AUCTORES 11] 1 7, 22. 22-155,1] fragmento I adiecit Friedl. (u. 36—38); u. 23 inuenitur etiam Sibyll. III 27; cf. Alexandrum in cur. poster. ad III 27 et ad hos uersus (frg. II, uol. I 302). )[*](BRpHPV] 1 tenera] e terra H ex so creataH, execretaP\', aM. e del. P2 2 ue⌊nit⌋, V 3 qu∗a (i er.) H ut OM. H 4 dici⌜t⌝ V2 7 appareret Pac est otM. B\', post proprium s. !. ttJd. B2 8 quod (exp. Mt. 2) V omnium om. P 9 littcm(ru)m B 11 quod—subieci] profetis eius uerba sunt subiecta B propheta H 14 ⌜esse⌝ H\' 15 solo Pac 19 inteUexis(se) B potuisse tH mg. V2 20 sed] et H 21 sibyllam B 22 MONON P tCH B CtOC B K⌜A⌝TICΠC P ϒΠΑΡCON P KitCTHC A KPAtHTO ΤϒΠΑΡΧΩΝ V osmonestitheos ectistes acrateto suparchon H 23 xuToq o; ὲσυήιξεcodd. Sibyll. ὸ\'ὲστήριξε] ΙCTЄΡΙΞΙ B τύπον oMt. P μορϕη̃ς] ΜΟΡΦΑΙC B, ΦΠC P; μοϱϕὴν codd. Sibyll. MЄΡΟΠΟΝ B, MЄΡΟΡΩ F; μερόπεσσι (om. τε) coni. uel cum edd. quibusd. Sibyll. μερόπων μορϕήν IE τύπον TE scribendum putat Struuius, opusc. I 16; cf. Volkmannum, de orac. )
    155
  4. αὐτὸς ἕμιξε ϕύσιν πάντων, γενέτης βιότοιο
  5. .

eadem sanctae litterae continent. deus ergo ueri patris officio functus est, ipse corpus effinxit, ipse animam qua spiramus infudit, illius est totum quidquid sumus.

quomodo id fecerit si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit cetera quae cognitionem nobis et pristini erroris et ueri luminis adtulerunt.

Cum ergo marem primum ad similitudinem suam finxisset, tum etiam feminam configurauit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permixti sexus propagare subolem possent et omnem terram multitudine opere.

m ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem.

ficto euim corpore, inspirauit ei animam de mtah fonte spiritus sui qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. constat enim ex anima et corpore id est quasi ex caelo et terra, [*](EPITOME 3 s. 13 s.] c. 22, 2 inspirauit ad uitam. ) [*](Sibyll. dissert. pag. 16 autuus exteri xeriponor iesmero ponte H με- ρόπων TE —] distinctione significabam, id quod coniunctione TE, fortasse etiam uoce πάντων p. 155, 1 indicatur, consulto a Lact. omissum esse — uix enim casu intercidit — uersum qui subsequitur Sibyll. III 28 ϰαὶ θη̃ας ποίησε ϰαὶ έρπετὰ ϰαὶ πετεεινά, siue Lact. ipse aut unum uersum atUTO; δ\'ὲστήριξε x?).. aut hos duos ex libro 127 desumptos runa uersibus 154, 22 et 155, 1 coit- iunxit (similis uel licentia uel neglegentia est I 21, 14) siue, id quod minus ruri simile est, uersus qui sunt III 27 et 28, etiam in hoc fagmento fuerunt. BRpHPV] 1 ATOC P ЄMЄΙΞЄ R, ЄΜΙΞЄ̃ V ΠϒCIN B, ΦϒCI F IIAyre B, ΤΙΑΝΤΩΝ P γενέτης Stadtmuellerus; ∗∗ΓЄΝЄOC (2 litt. eras. ueleuan.) JS, ΓЄΝЄΗC RPV BmOTOtO P, ΒΙΟΤΟϒΟ V autose maceris inpantoteneas bitio H πάντων γενεη̃ς ptoroto edd. interpretationes lat. tM RHP, in RH tM mg. in 7 uersibus Sibyll. e Lact. congestis, quos codd. quidam Sibyll. aut in extrema praefatione joMt loco praefationis habent, M. 154, 23 s. tales leguntur AuTO; στήιξεν μορϕη̃ς TE τύπον, μερόπων TE Λὐγὰς μιξε, ϕύσιν πάντων γενεη̃ς βιότοιο; c/\'. ed. Friedl. sect. alt. pag. VI. 7X; ed. Alexand. I pag.XLF.10. 2 (sa)uctae B contmen(t) B 3 effincxitZf ipsaJ! quam H 4 infundit P illut ut uad. B1, in ras. corr. B2 effecerit V 7 mare H, matrem V 9 mnti B sexsus B\', alt. s del. B3 10 obplere] operae H m om. B1P1, add. B2P2 11 finctione F, fLHictionpj V2 12 aqua⌜e⌝B3 13 6ncto (a er.) H itispirauit BJK e coniectura ut uid., sed recta; spirauit HPV; cf. hominem — inspirauit ad uitam Epit. 22, 2 ei om. H 14 perhennis J! 15 elementi* (s er.) H, elementi P)

156
quandoquidem anima qua uiuimus uelut e caelo oritur a deo, corpus e terra, cuius e limo diximus esse formatum.

Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit ut aput Romanos Lucretius et Varro, quattuor elementa constituit, ignem aerem aquam terram, fortasse Trismegistum secutus, qui nostra, corpora ei his quattuor elementis constituta. esse dixit a deo:

habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae, et neque ignem esse neque aerem neque aquam neque terram. quae quidem falsa non sunt: nam terrae ratio in carne est,. umoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore uitali.

sed neque sanguis a corpore secerni potest sicut umor a terra neque calor uitalis a spiritu sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est.

ex rebus ergo diuersis ac repugnantibus homo factus est sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex uita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superauerit quae oritur ex deo, sit inmortalis et in perpetua luce uersetur, si autem corpus uicerit animam dicionique subiecerit, sit in tenebris sempiternis et in morte.