Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptasque moreretur?

itaque nullo modo fieri potest quin ab aliquo fuerit educatus: nisi forte animalia omnia non [*](AUCTORES 7-9] cf. ibid. 809-819. ) [*](BRp.HPV] 1 possunt r° ⌜e⌝sse f 2 umorl\' P2 e] et P 3 item] iterum P 4 funderentur B 5 inextricabilisque B, inexplicabilisque cett., Buenemannus conl. de opt/\'. c. 8, 9, sed c/\'. de opif. c. 18, 1; Inst. III 17, 17 6 sequuntur HPV 7 manaret (e in ras. ex a ? Mt..2) J? 8 constant B\', corr. B* facta esse RP ⌜ut⌝ R2 recens edita] reconsendi B 9 post alimentum ytoc uel non haberent alimentum B1, expunx. B3 10 nescio qua om. H 11 tameu] ergo B ⌜an id\' B3 12 dictitant] iactant H 13 e] et P°\'\', s. l. corr. m. 1 ? si om. P ⌜quam⌝diu JRx 14 ⌜hifans⌝ B3 inteUeget] hoc intelleget B, sane intelleget R potuisset. V1 15 fuisset H necesse enim fuit P cum pluribus V 16 eiectos B confirmati⌜s neru!s\' B3 17 unius OM. B 18 annis F\', s del. P2 iam oMt. JR iu eodem HVar eodem loco et OM. P 19 et∗∗ (in er.) eodem modo F\', w mg. et eodem modo repetiit V2 fusus B permultis mensibus B 20 ac] ut coni. Thilo quem] quod BPV 21 ministraret F\', corr. P2)

154
tenera nata sunt, sed excreta, quod ut dicerent numquam illis uenit in mentem.

omnis igitur illa ratio inpossibilis et uana est, si tamen ratio dici potest qua id agitur, ut nulla sit ratio. qui enim dicit omnia sua sponte esse nata nihilque diuinae prouidentiae tribuit, hic profecto rationem non adserit, sed euertit.

quodsi neque fieri quicquam sine ratione neque nasci potest, apparet esse diuinam prouidentiam, cuius est proprium quod dicitur ratio. deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem.

quod Cicero quamuis expers caelestium litterarum uidit tamen, qui libro de legibus primo hoc idem tradidit quod prophetae.

cuius uerba. subieci. animal hoc prouidum sagax multiplex acutum memor plenum ra.tionis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia.

uidesne hominem quamuis longe a ueritatis notitia remotum tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a deo hominem potuisse generari?

sed tamen diuinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem dei opus esse testatur:

  1. ὃς μόνος ἐστὶ θεὸς ϰτίστης ὰϰράτητος ύπάρχων
  2. αὐτὸς δ\' ἐστήριξε τύπον μορϕῆς μερόπων τε -
  3. [*](AUCTORES 11] 1 7, 22. 22-155,1] fragmento I adiecit Friedl. (u. 36—38); u. 23 inuenitur etiam Sibyll. III 27; cf. Alexandrum in cur. poster. ad III 27 et ad hos uersus (frg. II, uol. I 302). )[*](BRpHPV] 1 tenera] e terra H ex so creataH, execretaP\', aM. e del. P2 2 ue⌊nit⌋, V 3 qu∗a (i er.) H ut OM. H 4 dici⌜t⌝ V2 7 appareret Pac est otM. B\', post proprium s. !. ttJd. B2 8 quod (exp. Mt. 2) V omnium om. P 9 littcm(ru)m B 11 quod—subieci] profetis eius uerba sunt subiecta B propheta H 14 ⌜esse⌝ H\' 15 solo Pac 19 inteUexis(se) B potuisse tH mg. V2 20 sed] et H 21 sibyllam B 22 MONON P tCH B CtOC B K⌜A⌝TICΠC P ϒΠΑΡCON P KitCTHC A KPAtHTO ΤϒΠΑΡΧΩΝ V osmonestitheos ectistes acrateto suparchon H 23 xuToq o; ὲσυήιξεcodd. Sibyll. ὸ\'ὲστήριξε] ΙCTЄΡΙΞΙ B τύπον oMt. P μορϕη̃ς] ΜΟΡΦΑΙC B, ΦΠC P; μοϱϕὴν codd. Sibyll. MЄΡΟΠΟΝ B, MЄΡΟΡΩ F; μερόπεσσι (om. τε) coni. uel cum edd. quibusd. Sibyll. μερόπων μορϕήν IE τύπον TE scribendum putat Struuius, opusc. I 16; cf. Volkmannum, de orac. )
    155
  4. αὐτὸς ἕμιξε ϕύσιν πάντων, γενέτης βιότοιο
  5. .

eadem sanctae litterae continent. deus ergo ueri patris officio functus est, ipse corpus effinxit, ipse animam qua spiramus infudit, illius est totum quidquid sumus.

quomodo id fecerit si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit cetera quae cognitionem nobis et pristini erroris et ueri luminis adtulerunt.