Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

factum esse diluuium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam constat inter omnes. id enim et philosophi et poetae scriptoresque rerum antiquarum locuntur in eoque uel maxime cum prophetarum sermone consentiunt.

si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia quae per nimiam multitudinem increuerat perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit, cuius filium Deucalionem idem ipsi ob iustitiam solum dicunt esse seruatum? quomodo unus gradus et una progenies orbem terrae tam celeriter potuit hominibus inplere?

sed uidelicet hoc quoque sic corruperunt ut illut superius, cum ignorarent et quo tempore cataclysmus sit factus in terra [*]( \' B(G)RpHPV] 1 ea de] eadem BP 2 a OMt. B 3 corrupit (exp. m.2?) sic P 4 aliquit ad id quod audierant B, id ow. ceM comprehenderent (corr. m. 2) y 5cnepteP opi⌜fi⌝cium B 6fuit]estV 7 pos⌜set⌝ 8 ex I \' apeto V 11 eius] ipsius R . I . A . petum P patrumque If, patruum P titanam JB, titauutn 77 13 quem H o Suis incipit codicis G pag. 35 (76), cuius in MersM 1 perpaucae titterae legebantur 15 ad perdendam — terrae] ad perdeuda.m de terra jB\', ad tolleudam\' perdendam⌜q. ex orbe! de (sed de lima del.) terra⌜e⌝ B3 perdendum P 16 constet F\' homines B id enim pt BR, id enim 77, quidam enim P idem enim et V edd., aeJ ad id enim c/\'. pag. 138, 12 17 loquuntur HP 18 ucl OM(. FF 19 cathacIismusT!, sic etiam 25, cateclysmus r malitiam H 21 deuc⌜h⌝alionem R 23 tam] quam P 24 quo*que (d er.) H 25 terrã B )

149
et quis ob iustitiam meruerit genere humano pereunte seruari et quomodo aut cum quibus seruatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. apparet ergo esse falsum quod de opi- Scio Promethei narrant.

uerum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de molli ac pingui luto ab eoque primo natam esse artem statuas et simulacra fingendi, siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui et noui deorum cultus esse coeperunt.

sic ueritas fucata. mendacio est et illut quod a deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, coepit adscribi. ceterum fictio ueri ac uiui hominis e limo dei est.

quod Hermes quoque tradit, qui non tantum hominem ad imaginem dei factum esse dixit a deo, sed etiam illut explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra. formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat..