Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et est illut uerum quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra rettuli, genuisse regni sui ministros deum. uerum hi neque dii sunt neque deos se uocari aut coli uolunt, quippe qui nihil faciant praeter iussum ac uoluntatem dei. nec tamen illi sunt qui uulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus.

quodsi cultores deorum eos ipsos colere se putant, quos summi dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant inuidiam, qui unum deum dicamus, multos negemus.

si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus aut trecentos sexaginta quinque ut Orpheus, sed innumerabiles esse. arguimus errores eorum in diuersum, qui tam paucos putant. sciant tamen quo nomine appellari debeant, ne uiolent uerum deum, cuius nomen [*]( 3 supra] p. 19, 5. 14 supra] p. 18, 13. ) [*](AUCTORES 10] frg. 30. 21—23] Theophil. ad Autol. 117 C; cf. Lobeckii Aglaopham. I 364. ) [*](BRSHMPPV] 1 quid MPV potes R 3 fecimus B ametora BS, AMЄ- TOPA sine matre P ametor aut HM 4 apatora B, apator HM, post graecum sine patre P quorq.\' P2 5 gouerauerit SIIM 7 et om. B et testibus confirmaui in mg. H2 8 unum patrem om. S 9 deum BP sed] do qu et HM ⌈a⌉ P2 11 solituq; I at R1, solituq; I queat R2 queat] *uiaeat (q er., s. I. m. 2) V queat tamquam] rqueaV (s. I. m. 2) quae ac tamquam H 12 qui HM idesertum ac solitajrium B 14 esorationibus H rctttuli B3, rectuli V1 15 hii RHM 17 ac] et HM, aut V1, in ras. corr. V2 20 quod] in quod SIIM 21 dicamus deum P dicamus] dicamus si HM 22 trecentis aut sexaginta M 24 sciant om. HM)

27
exponunt, dum pluribus tribuunt.

credant Apollini suo, qui eodem illo responso ut Ioui principatum, sic etiam ceteris diis abstulit nomen. tertius enim uersus ostendit ministros dei non deos, uerum angelos appellari oportere.

de se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se dei adgregauit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. nam cum interrogaretur quomodo sibi supplicari uellet, ita respondit:

  1. πάνσοφε παντοδίδακτε πολύστροφε κέκλυθι, δαῖμον
  2. .
item rursus cum precem in Apollinem Sminthium rogatus expromeret, ab hoc uersu exorsus est:
  1. ἁρμονίη, ϰόσμοιο, ϕαεσϕόρε, πάνσοϕε δαῖμον
  2. .

quid ergo superest nisi ut sua confessione uerberibus dei ueri ac poenae subiaceat sempiternae? nam et in alio responso ita dixit:

  1. δαίμονες οἳ ϕοιτῶσι περὶ χθόνα ϰαὶ περὶ πόντον
  2. ἀϰαμάτου δαμνῶνται ὑπαὶ μάστιγι θεοῖο
  3. .
[*](BRSHMpPVJ 1 apolloni B\' (in ras. corr. B2) MPK corr. P1 4 oportere] oportere debere BR 6 denique] de quibusdam HM 7 supputari S 9 nANTAIAAAKTG R ΠΟΛΙCΤΡΟΦЄ (pro Test 8 in P) PV ϰέϰλυθι] ΚΛΠΙ P, KArel S ΠΑΝCΟΦЄ · ΠΑΝΤΟΑΑΚΤΑΙ ΠΙΔΙCΤΟΦЄ· KЄΚΑΥƟI ΔΑΙΜΩΝ S, ΠΑΝCΟΦЄ ITANTAAAAKTЄΦΟΑΥΓЄΦЄ (pro A est A in M) KЄΚΑΥЄЄI (KA€K- M) AXIQN (AQN M) HM interpretationes lat. dittersae in S et P 10 sminthiuum PV exprimeret Bl (corr. B3) S 12 KOCMOr P, KOCMOI V ΦΟЄCΦΟΡЄ R, ΦΑЄCOAЄΦΡΠ P, ΦΑЄC- ΦΑЄOPЄ V APMONie (sed C in H corr. B3) KOCMOIC ΦΑЄCΦΩΡΝ ΠΑΝCΟΦЄΔΑΙ∗ΜΩΝ (M er.) B, APMONINЄOCΜΟΙΟΦΑЄCΦ⌈O⌉PЄΠΑΝCΟΦΑЄ- ΔΑΙΜΟΝ S, AЄΩΝЄINKOCΩЄΙΝΦΑЄCAOPЄ ΠΑΝCΟΦЄAЄΩΝ HM interpretationes lat. diuersae in S et P, in S manca 14 subiaceant BRIS sempiternam V et s. 1. P, om. V 15 AAIMONAIC V of om. S XƟΩΝΑ B\', corr. B3, KeONA S, XƟONƟI V περὶ om. R MЄΙΩΝЄCOI- ΦΙΓΩCΠΙЄPЄI (pro n est IT in M) ΠΟΝΤΟΝ haec tantum in HM AAI- MONAICΟΥΦΟΙCΠΙΗΡΙΚΤΟΝΑΚΑΙ IIIIPI ΠΟΝΤΟΝ P 16 ΑΚΑΜΑΤΟΥ (r in eras. I m. 2) V; α̇ϰάματι edd.; an axaaatw ? cf. interpretation. lat. in S intolerabilibus domantur sub flagellis dei δαμνω̃νται scripsi, AAMNONTAI BRSV, ⌊ΔΑΜΝΟΝƟAI⌋ P; an δάμνονται retinendum? cf. Lobeck., Rhemat. p. 126; δάμνανται Struuius opusc. I 131 rno BS, TIIH P MЄΤΙΓЄI B\', pr. C in a4 corr. B3, MACTIHC P, MACT.UT V3 Ɵ⌈Є⌉OI S AKAQA- ΤΟΥΑΑΩΝΟΝΓΑΙΥΠΑ (ΓΑΙΠΑ H) ΩΑCCΙΓΙ (pro ΓΙ cst n in M) ƟЄOI HM interpretationes lae. similes in SP )
28
de utrisque generibus in secundo libro disseremus.

nunc interim nobis satis est quod dum honorare se uult et in caelo conlocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui deo semper adsistunt.

retrahant ergo se homines ab erroribus et abiectis religionibus prauis parentem suum dominumque cognoscant, cuius nec uirtus aestimari potest nec magnitudo perspici nec principium conprehendi. cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria peruenerit, quasi subductis et consumptis omnibus uiis subsistit haeret deficit nec est aliquid ulterius quo progredi possit.

uerum quia fieri non potest quin id quod sit aliquando esse coeperit, consequens est ut quoniam nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus, ideoque ab Apolline αἀτο- ϕυής, a Sibylla αὺτογενής et ἀγένητος et ἀποίητος nominatur. quod Seneca homo acutus in Exhortationibus uidit. nos inquit aliunde pendemus. itaque ad aliquem respicimus, cui quod est optimum in nobis debeamus. alius nos edidit, alius instruxit: deus ipse se fecit.. [*]( 1 in secundo libro] c. 14—1G. ) [*](AUCTORES 13 ab Apolline] cf. p. 25, 15. 14 a Sibylla] cf. p. 23, 18 et ad p. 24, 7. 15] frg. 15. ) [*](BRSHMPPV] 1 de utrisque — disseremus om. BRSHM nunc om. t PV 2 satis (om. est) m. 1, sat-es corr. rn. 1 uel 2 B, sat est P quordl P2 du honorare se uult in ras. V2 honorari codd. recent., edd. et] atque R 3 collocari codd. recent., edd. habet (t in eras. at ? m. 2) V et quomodo B 4 hi qui S retrahent B1, corr. B3 se ergo M se s. I. P2, 6 cognoscunt P aesjtimari ex exltimari m. 1 uel 2 B potesrtl H1 9 quae si PV consumtis R, consummatis PV uiis] suis HM substitist sic Rl, om. M 10 aliut B, aliud R quod R 11 fit M 12 e\'slt B2 quoniamj quo (~ m. 2) P illum] ipsum B 13 ante] autem M ideoque] ideoque (s. I. us er., i corr. m. 2) R αὐτο- ϕυής a] ΑΥΤΟΦΥƟHCA B, autosphoesa HM ΑΥΤΟΦΥΙЄC P uerbis graecis 13 s. interpretationes lat. add. in SP 14 a Sibylla om. P, abysilla V sibulla H ΑΥΤΟΓЄNNC S, autogeneses HM, ΑΥΤΟΓΗΝΗC P et om. RHMP ΑΓЄNNHTOC B, ArCIMTOC S et om. P ΚΑΙΑΠΟ- INTOC S, apotetheos H, apoete theos M, KAIA⌊Π⌋ΟΠΙΤΟC P, AHOOIIITOC V et ἀποίητος del. Strwtius, cf. ad p. 21, 7 15 exhortatiionibus uidit, V2 16 ab V1, in ras. curr. V2 17 in] id HM debeamus] animam debeamus B, debemus HM 18 instrucsit Bl, corr. B2 se om. SHM )

29

His igitur tot ac tantis testibus conprobatur unius dei potestate ac prouidentia mundum gubernari, cuius uim maiestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere neque uerbis enarrare quisquam possit ob) nimiam et inaestimabilem potestatem.

dubitet uero aliquis an quicquam difficile aut inpossibile sit deo, qui tanta tamque mirifica opera prouidentia excogitauit, uirtute constituit, ratione perfecit, nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis ineffabilis et nulli alii satis notus quam sibi?

unde mihi de tanta maiestate saepius cogitanti qui deos colunt interdum uideri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos qui geniti sint maris ac feminae coitu aliquid maiestatis diuinaeque uirtutis habere potuisse, cum Sibylla Erythraea dicat: ou

  1. οὐ δύνατ\' ἀνδρὸς
  2. ἑϰ μηρῶν μήτρας τε θεὸς τετυπωμένος εἶναι
  3. .

quod si est uerum, sicuti est, apparet Herculem Apollinem Liberum Mercurium Iouemque ipsum cum ceteris homines [*](EPITOME 1-5] c. 6, 1. 10-15] c. 6, 2. 4. ) [*](AUCTOIiES 3] p. 28 C (cf. Minuc. Fel. c. 19,14). 16 s.] frg. II 1 s.; cf. Theopbil. ad Autol. 113 B. ) [*](BRSHMpPV] 1 ac tautis] tantisque B 2 mundum om. S 3 tim⌜e⌝o H2 ea HM 4 mentem PV 6 quidquam (corr. m. 2) R, sic saepe 7 tanta tamque] tanta tam M, tantamque Pac (corr. P1?) V 8 perficit. P1, corr. PJ u sps (corr. m. 1 ?) P, sps V sustentet et HM 9 ineffabilis om. HM 10 maiestate] potestate sic V cogitaui S 11 tam ante incogitabiles] quam V1, in ras. corr. V2 12 a om. PV mutis om. M 1:3 sunt HM 14 diuinae HM 15 dicit B 16 ΔϒΝΑΤЄ B, AIMAI P ANOPOC Bl (corr. B3). om. R 17 MЄPON BI, 0 in Q corr. B3, ΜЄΡΩΝ P MIITPAC (corr. m. 3) B, om. R, MCTPAC P te Oso; om. B, OBCOC R TCTfnUMCNlOC B\', I dcl. B3, TЄΤϒΤΓΩΜЄNOC R, TЄΤϒΠΟΜЄΝΟC P ЄΙΝΑΓ R, ЄΙΝΑΓ P ΟΥΑΥΝΑΤΑΙΑΡΌCЄΑΝΡΩΝΜΙΗΡΑC TЄΓΥΠΩЄΜЄΝΟCIAITЄ θЄΌC S udyna* (litt. er. in H) eandyna emeron metbpra stet heostypomenosine HM, nisi quod litterae aliter in uerba coniunctae sunt in M interpretationem lat. in mg. add. B3, eadem fere in S 19 liber*um B ipsam quoque iouem S, ipsumque iouem HM ⌜i⌝psum (Ip m. 1 uel 2) B )

30
fuisse, quoniam sunt ex duobus sexibus nati.

quid est autem a deo tam remotum quam id opus, quod ipse ad propagandam subolem mortalibus tribuit et quod sine substantia corporali nullum potest esse? dii ergo si sunt inmortales et aeterni, quid opus est altero sexu — nimirum ut generent? ipsa progenie quid opus est, cum successione non egeant qui semper sunt futuri?