Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio uideatur esse de his quibus omnino non creditur.

ueniamus ad auctores et eos ipsos ad ueri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophos. ex his unum deum probemus necesse est, non quod illi habuerint cognitam ueritatem, sed quod ueritatis ipsius tanta uis est, ut nemo possit esse tam caecus, quin uideat ingerentem se oculis diuinam claritatem.

poetae igitur quamuis deos carminibus ornauerint et eorum res gestas amplificauerint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu uel mente una contineri regique omnia.

Orpheus, qui est uetustissimus poetarum et aequalis ipsorum deorum, siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule nauigasse, deum uerum et magnum πρωτόγονον appellat, quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata. eundem etiam Φάνητα nominat, quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit.

cuius onginem atque naturam [*](EPITOME 3 omittamus-propbetarum] cf. ad p. 11,21. 5-13] c. 3, 2. 13-14, 10. 15 sq.] c. 3, 3. ) [*](AUCTORES 13-14, 7] frg. 57 et 75 Abel (cf. Orphica ed. Herm. p. 465; Lobeckii Aglaopbam. I 480. 496). ) [*](BRSMpPV] 1 ad praeconium M eadem qua] eodam modo quo M, eademq⌜ua⌝ P2, eademq. V diuinationem M 3 ommittemus M m\'inus B2 4 de quibus his B1 PV edd. (sed cf. p. 11, 24), ante his add. ab B1; malim iis 5 auctorem M probationem ueri PV 8 quo PV edd., sed cf. IV 7, 8; Epit. 37, 5 habuerunt BMP 9 qui non BSM 10 diuinitate Sx, diuinitatis S2 quam*uis (q er.) P 11 ornauef S t re⌜s⌝V2 amplificauerun* (t m. 2?) S 13 regiq; (q; m. 2) S post omnia 6 fere litt. eras., S et M 15 tyndaridis (alt. d in ras. ex n et s in ras. m. 2) B, tyndaiis PV 16 ΠΡΩΤΓΟΝΩΝ B1, corr. B3, ΙΙΡΩ- TOTONON (alt. T in ras. V) MV, UPOTOTONON M post graecum primogenitum BP, idem ante SM, primigeuitum in mg. V1 appellat om. S, in ras. M post nihil eras. eẽt M 17 generatum B 18 ΦΑΝЄTA BS, ΦΑΝ⌞H⌟TA P, phaneta M post graecum prima apparitio P, ante quod est illuminatorem S quodj quoniam M ex infinito] nihil finito PV rinifinito B3 19 et om. M )

14
quia concipere animo non poterat, ex aere inmenso natum esse dixit:
  1. πρωτόγονος Φαέθων περιμήϰεος ἠέρος υἱός
  2. .

aliut enim amplius quod diceret non habebat. hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa caelum condiderit liberisque prospexerit, ut haberent habitaculum sedemque communem:

  1. ἔϰτισεν ἀθανάτοις δόμον άϕθιτον
  2. .
natura igitur et ratione ducente intellexit esse praestantissimam potestatem, caeli ac terrae conditricem.

non poterat enim dicere Iouem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus, neque ipsum Saturnum, qui caelo natus ferebatur; caelum autem tamquam deum primum constituere non audebat, quod uidebat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. haec eum ratio perduxit ad deum illum primogenitum, cui adsignat et tribuit principatum.

Homerus nihil nobis dare potuit quod pertineat ad ueritatem: qui humana potius quam diuina conscripsit. potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere conplexus est: sed tamen nihil dedit non a deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries, cum explanare ante debuerit chaos ipsum unde quando quomodo esse aut constare coepisset.