Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes adpetunt, qui lucra desiderant: quae res procul ab illis sanctis uiris afuit.

ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut derelictis omnibus ad tutelam uitae necessariis non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent contenti extemporali cibo quem deus subministrasset. et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem.

amara sunt enim uitiosis ac male uiuentibus praecepta iustitiae. itaque ii quorum peccata et arguebantur et prohibebantur excruciatos eos acerbissime necauerunt. ergo a quibus afuit studium lucri, afuit etiam uoluntas et causa fallendi.

quid quod aliqui eorum prmcipes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non potest suspicio cupiditatis ac fraudis, [*](BRSMpPV] 1 uoces fuisse SM 3 adquin B et sic fere ubique, atquin R, atqui S et sic fere ubique, at*quin ex antquin P; in RMHPV plerumque atquin, raro adquin uel atqui in plerisque BM co∗tidie (t er.) B et sic saepissime, cottidie B, sed plerumque cotidie cum cett. * ci uitinia (a s. I. m. 2, ci m. 1) P, u⌞a⌟ticinia V1 4 congruens om. S furiosos fuisse R 5 semotae (s s. 1. R2) RSM G posset (e ex i) R2 ert (i. e. erunt) M 7 qui talia loquebantur om. BRSM \'his R2 8 ceteris RlVac, ceteros (0 ex alia litt. m. 2) S 10 humanam VI 11 petunt M 12 ad illis V ⌞ab⌟fuit S2, fuit PV 13 sibi1 P2 14 non B \\indi)em B 15 temporali M 16 et om. PV hii R, hi qui M nou ulla (inter n et u uidet. n euanuisse; II euanid. restituit m. 3) B, ullum M 17 mortem amaram. M s:unte)nim B 18 ii edd., hii BRJf, hi SP V et om. M 19 aceruissime BacPac V uegauerunt PacV 20 (ante studium) affuit (pr. f in eras. d) R, a,b:fuit 82, fuit l\'V affuit R, ⌞ab⌟fuit S7 re 22 adere (s. I. m. 2) R, in mg. t cadere m. al. antiqua posset M suspitio MPac(corr. Plt) )

13
et tamen praeconium dei singularis eadem qua ceteri diuinatione fecerunt?