Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum deum praedicant, unum locuntur, quippe qui unius dei spiritu pleni quae futura essent pari et consona uoce praedixerint.

at enim ueritatis expertes non putant his esse credendum: illas enim [*](18 paulo post] c. 8, 8 ss. EPJTOME 14-16] c. 3, 1. 21-23] c. 3,2 (- praedicatoribus). ) [*](BRSMpPV] 1 (m)ulti B effectus M 2 c(up)iditatem B u(el> (post metum) B admi⌜se⌝rationem B3, administrationem PV 3 onvnibus1 P, om V mente(s) B ⌜p⌝utarentur (a ex e) P, utarentur V 4 pr(o)fecto B ipsa P\' (~ add. P2) V 5 uidebitur B tantum M 6 gnbernatione M possideat M simul edd., semel C 7 est om. R 8 quod — isti a- conglutinatione fissurae periit R 9 〈prae〉esse B 10 eetera) B dii non P 11 un(us) B ac ante potcns] et R omn ium R 12 iis scr., his BSMPV, hiis R ut edd., et C edd. a cn utibus B seruient B edd., seruiunt S 13 nec] sed PV 14 q(uod) B seniit R1 15 dns M 18 qui] quia M reputant M 19 aperi⌜e⌝mus B3 21 quia B 22 loquntur (q ex c) B3 uniu(s) B 23 praedixerunt BS)

12
non diuinas, sed humanas fuisse uoces aiunt: uidelicet quia de uno deo praeconium faciunt, aut insani aut fallaces fuerunt.

atquin inpleta esse inplerique cottidie illorum uaticinia uidemus et in unam sententiam congruens diuinatio docet non fuisse furiosos. quis enim mentis emotae non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit?

num ergo fallaces erant qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum ceteros ab omni fraude cohiberent? idcirco enim a deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius et correctores prauitatis humanae.