Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus:

  1. terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
  2. instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
  3. ut pueri infantes credunt signa omnia aena
  4. uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta
  5. uera putant, credunt signis cor inesse in aenis.
  6. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!

poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat.

semper et crescit. sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Graecia primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis ubi Liber natus est proximo; qui cum frequenter citharae cantu personaret, Cithaeron appellatus est.

ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et [*](EPITOME 4-11] c. 17, 3. ) [*](AUCTORES 6 ss.] Ub. XV frg. II. ) [*](EXPILATORES § 14] cf. Isidor. orig. XI 2, 27. ) [*](BRSHPYJ 1 possteta P2 2 obuolutam] obuolutam fobolutam H) uoluit SH ui⌈ne⌉ sic V3 amporam RIH 5 putent B 6 aerricolas 8, terricolas HPV pompilique RH 7 Numaej nomen B, om. V, in mg. e t nume V2 tremit has] tremitas (corr. m. 2) B, tremitias SH hic omnia C Epit. 17, 3; haec omina LMuellerus; tremit, has insomuia Baehrettstus 8 aena PV Epit., aenea B, athenae R, ahena S, athena H 9 isti omnia C Epit.; isti somnia Lachmannus, istic omnia LMuellerus 10 putant∗∗ fur ? er.) S anis B, ahenis S; haeiiis cod. Taur. Epit. 11 pergula H, pergila H; percula cod. Taur. Epit. pergula fictorum ueri nihil, Marxius, stud. Lucil. pag. 16 14 hii BRH 15 desinunt PV cdd. 16 ⌊et⌋ (ante crescit) P2\' primus om. B 17 graeciam SHP (sed-ã ex -a P2) edd., sed cf. Epit. 17, 1 in Latio — induxit boetiae aahebis H 18 citherae H, cythare V 19 chiteron B, citharon R, citheron SH, ∗∗ci⌈t⌉haeron P, cytheron V ea] neid 1** (corr. m. 2) B 20 nominatur H )

91
carptas est; et fuit per eadem fere tempora quibus Faunus.

sed quis aetate praecesserit dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Iliensium litus accessit.

procedamus igitur ulterius et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit.

Didymus m libris ἐξηγήσεως Πινδαριϰη̆ς ait Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse ac ritus nouos sacrorumque pompas introduxisse; huius duas fuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierint —

unde poetica illa fabula originem sumpsit apes aduolasse atque os pueri melle complesse —; Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri Magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupentur.