Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Historia uero Sacra testatur ipsum Iouem postquam rerum potitus sit, in tantam uenisse insolentiam, ut ipse sibi fana in multis locis constituerit.

nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae ac foederis memoria conseruari.

sic constituta sunt [*](EPITOME 5-7] c. 19, 1. 7—11] c. 19, 2 s. (— sacrificasse). 13 — 22] c. 19, 3 (et — Matri) 4. 22—92, 8] c. 19, 4 sic — semiuauit. ) [*](AUCTOBES 7] pag. 220 Schmidt. 15] frg. XI. ) [*](BRSHPVj 1 cartus H, carpitus ParV 2 praecessit H 3 ⌈item⌉ R2 4 Fauuus] picus SH laomedom R, lameodon S cum om. H 5 ilieniensium iZ, iliemsium H accesserit B 7 ЄΞЄΓЄCЄΩC B lllΝΔΑ- PICCC B, IIINAAPIKCC P ezegeos eospina ariste H in mg. narrationis pindaricae P1 melisea S 9 cuius B 11 nutrierunt BHP, nutneturt V 12 atuolasse B 13 suplesse sic H 15 antistes B mellissae P uuncupautur SH 16 rerum] regnum BH potus P 17 tantum V famam H 18 constitueret edd. circuiret H 19 ut om. P quacumque P reg∗es (i er.) P, rege* (s er.) V principesque SH 20 copulauit BPac 21 iubeat SPx supra quasi add. qsi m. post. P quasi ut] quasi ita edd., sed cf. Epit. 19, 4 cuius rei ut posset memoria seruari possit B 22 ac] et B si SHY )

92
templa Ioui Ataburio, Ioui Labryandio: Ataburus enim et Labryandus hospites eius atque adiutores in bello fuerunt; item Ioui Laprio, Ioui Molioni, Ioui Casio et quae sunt in eundem modum. quod ille astutissime excogitauit, ut et sibi honorem diuinum et hospitibus suis perpetuum nomen adquireret cum religione coniunctum.

gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter obsequebantur et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant.

simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret augeret ornaret.

hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminauit et exemplum ceteris ad imitandum dedit.

siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit siue ab ipso Ioue, ut Euhemerus, de tempore tamen constat quando dii coli coeperint.

Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem pro nepote. et idcirco fieri potest ut uel ante uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit id est alumni sui matrem (Opem) et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniunx, patremque Saturnum et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.